BCCCAP00000000000000000000548
DE NECESSITATE GRATIAE, th. 1, n. 382-384 315 Veritas alicujus rei nihil aliud est quam conformitas judicii curo re ipsa, ita ut judicium quod mens nostra sibi efformat, objective res– pondeat rei extra m-entem existenti. 382. Adversarii. 1. 0 ) Sunt imprimis orones illi qui naturam huma– nam ita per pEccatum originale corruptam esse dicunt ut in rebus spi– ritualibus et divinis nihil possit intelligere, nihil cogitare, nihil velle; sic Protestantes Lutherani et Calvinistae, quorum haec est propositio: «Credimus igitur q1wd hominis non renati inteZZectus, cor et voluntas in rebus spiritualibus et divinis prorsus nihil intelZigere, credere, am– pZecti, cogitare, velle, inchoare possint; et affirmamus hominem ad bo– num (vez cogitandum vez faciendum) prorsus corruptum et mortuum esse; ita quidem ut in hominis natura post lapsum et ante regenera– tionem ne scintilla quidem spirituaZium virium reliqua sit» (3). 2.º) Nec aliter sentiunt Bajus et Jansenius, docentes hominem ver– sari circa jus naturale in ignorantia invincibili, nisi per gratiam Dei sanetur. 3. 0 ) Tandem Tradltionalistae et Fideistae, qui rationem humanam parvipendentes, nihil, dicebant, hominem cognoscere posse saltem in ordine moraZi et religioso, nisi aut revelatio ei accederet, aut inspiratio quaedam interna illum illuminaret. 383. Censura.- Hanc partem nostrae theseos putamus esse de jide dejinitam in Concilio Vaticano, in quo haec habentur: «Eadem sancta mater Ecclesia tenet et docet Deum rerum omniwn principium et jinem, naturali rationis lumine, e rebus creatis certo cognosci posse: invisibilia enim ipsius a creatura mundi, per ea quae jacta sunt, intenecta conspiciuntur» ( 4). Et in canone definivit: «Si quis dixerit Deum unum et verum, Crea– torem. et Dominum nostrum per ea quae jacta sunt, naturali rationfa lumine certo cognosci non posse, a. s.» (5). Conf.er praeterea propositiones quas Bautain et Bonnetty subscri– bere debuerunt (6). Patet igitur sensus istarum definitionum et propositionum: quod hamo, suis viribus naturalibus, cum certitudine cognoscere possit exis– tentiam Dei, animae spiritualitatem, hominis libertat.em. Miror igitur quod Beraza hanc censuram non det, contentus scilicet cum hac alia: «Omnino certa», quae nobis nimis suavis videtur (7). 384. Probatu:r ex Sacra Scriptura.--Multis in locis Sacrae Scriptu– rae tribuitur homini potentia ad quasdam veritates naturales cognos– cendas: «Vani autem sunt homines in quibus non subest scientia Dei, et de his quae videntur bona, non potilerunt intelligere eum qui est, neque operibus attendentes agnoverunt quis esset eorum artij'ex» (8). (3) Solida. declaratio, art. 2, 7. (4) DENZINGER, 1785. (5) DENZINGER, 1806. (6) DENZI"iGER, 1622, 1627, 1650. \ 7) Op. cit.. pag. 242. (8) Sap., 13, 1-9.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz