BCCCAP00000000000000000000548

-314 DE GRATIA CHRISTI, th. 1, n. 380-381 ART. I De potentia intellectus ad verum nat:urale cognoscendum 'THESIS l.ª: Horno, suis vil'ibus naturalibus, aliquas veritates ordinis natu– ralis cognoscere potest; gratia tamen indiget ut firma certitu– dine, expedite et nullo admixto errore, cognitionem collectivam habeat omnium veritatum religionis naturalis. Pars l.ª: Horno suis viribus naturalibus aliquas veritates ordinis naturalis cog– noscere potest. 380. Status quaestionis.-Agitur in hac prima thesi de necessitate .gratiae relate ad int,ellectum, et in -ea dicitur quid possit cognoscere, quid vero non, ac proinde utrum indigeat, an non, gratia Dei. Sed, cum veritates aliae sint naturales, aliae vero supernaturales, id est, aliquae in hoc rerum ordine mere naturali contineantur, aliae vero quamcumque facultatem creatam excedant, notandum est nos agc– re in thesi praesenti de veritatibus mere naturalibus, praecipue tamen religiosis, quae scilicet ordinem dicunt ad Deum Creatorem ac Guber– natorem mundi; de veritatibus sup-ernaturalibus nullus potest esse am– bigendi locus. Defendimus igitur nos in prima parte theseos hominem, solo ratio– nis lurnine ductum, ad cognitionem aliquarum veritatum ordinis na– turalis devenire posse. Caeterum, cum ha-ec thesis nihil aliud sit quam recapitulatio eorum quae alibí traduntur (1), paucis omnia exponentur ad majorem totius doctrinae unitatem. 381 Explicatio terminorum.- Homo, id est, non hoc vel illud in– dividuum, sed horno in genere; horno tamen potest considerari sive ante, sive post lapsum Adami; nos illum consideramus in hoc praesenti statu historico, in quo propter peccatum in Adamo comrn.issum, vires habet diminutas, sin minus intrinsece, at saltem extrinsece (2). Suis viribus naturalibus, sine ullo scilicet auxilio supernaturali, quo ejus mens illustrar-etur ac roboraretur. Aliquas veritates ordinis naturalis. Cum horno sit creatura rationa– lis, et quidem ad Deum tamquam ad finem suum destinata, illas veri– tates cognoscat necesse est quae ad ipsum Deurn et hominem dicunt relationem; sic e. g. existentiarn Dei, legern naturalern ejusque rnoralern obligationern, bonorurn operurn remunerationem, anirnae irnrnortalita– tem ... ; has veritates aliaque hujusmodi, quae per prius spectant ad or– dinem religiosum, dicimus hominem pass-e cognoscere sine ullo auxilio supernaturali superaddito. (1) Cfr. Theologiam Fundamentalem, ubi de necessitate morali revelationis. (2) Cfr. nostrum tractatum De Deo Elevante, th. 11.a, n. 689.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz