BCCCAP00000000000000000000548

8 DE VERBO INCARNATO, th. 1, n. 9-10 9. Quid probetur ex his textibus.- Hoc tantum probatur: quqd Christus habeat excellentiam plane singularem; nullo autem modo ad– huc probatur quod sit Deus, aequalem dignitatem et essentiam cum ipso Deo habens; posset enim esse supra orones omnino angelos et Prophetas, sive ratione gratiae, sive ratione dignitatis, missionis, etc., quin desineret esse mera ereatura; quod declarari potest exemplo Bea– tae Mariae Virginis, quae sine ullo dubio ratione gratiae Et dignitatis major est omnibus angelis et Prophetis, et tamen quis exinde dicere au– deret ipsam esse Drnm? ... 10. 2.º) Christus sibi attribuit ut propriam potestatem miracula patrandi. a) Habet potestatem patrandi miracula omnino specialem; est ve– luti virtus in ipso abscondita et cum ipso intime conjuncta. «Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbas dicebat: Quis tetigit vestimenta mea? Et omnis turba quaerebat eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat om– nes» (25). b) Miracula patrat non tam rogando quam imperando: «Puella, tibi dico, surge» (26). «Surge, talle grabaium tuum et ambula» (27). «Et imperavit ventis et mari, et /acta est tranquillitas mag– na» (28). e) Ha,ec potestas miracula patrandi tam.¡ propria Christo apparet ut eam communicare possit iis qui ejus nomine miracula patrant, dae– mcnes ejiciunt... «Et convocatis duodecim Apostolis, dedit ?llis potestatem spirituum immundorum ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem» ... (29). «Infirmas curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite; gratis accepistis, gratis date» (30). «Et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multas aegrotos et sanabant> (31). In his omnibus apparet Jesus tamquam dominus naturae et spirituum; et hoc dominium tam est ei proprium ut haec opera in exsecutionem mandet quando vult et quomodo vult, quin Deum oret ut ipsum ad– juvet... ; facit ergo miracula non rogando, sicut facere solent sancti, sed imperando et quidem propria. potestate et vir.tutc. 3.º) Christus sibi attribuit jura quae soli Deo competunt. a) Christus enim proprio suo nomine immutationem inducit in ip– sam legem divtnam, hanc complendo et perficiendo: (25) Me., 5, 29-32. (26) Me., 5, 42. (27) Mt., 9, 8. (28) l,lt., 8, 26. (29) Mt., 10, l. (30) Mt., 10, 8. (31) Me., 6, 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz