BCCCAP00000000000000000000548

DE NECESSITATE GRATIAE, th. 1, n. 378-379 313, 378. Divisio tractatus.- His igitur prae oculis habitís, ordinem nos– tri tractatus declarari oportet, qui est hujusmodi: in prima parte, age– mus de gratia Dei secundum se; in secunda vero, de causa gratiae; in. tertia denique, de ejus effectibus. PARS PRIMA De gratia Dei secun.dum se. Divisio primae partis.- Cum propositum nostrum sit ordinein StL Thomae. paucis exceptis, sequi, haec pars prima triplicem habebit con– siderationem: Primo enim agemus de necessitate gratiae. Secundo, de ejus essentia. Tertio, de ejus divisione. CAPU'l. 1 I DE NECESSITATE GRATIAE 379. Necessitas gratiae multiplici ex capite considerari potest: cum enim duae sint in anima no.stra facultates, intellectus videlicet et vo– luntas, qui;1e magnam profecto subierunt per peccatum originale crisim, quaeri potest utrum obscuratio intellectus voluntatisque debilitas eo usque processerint ut suum objectum jamdudum assequi non valeant; necessitas gratiae convertitur cum potentia quae intellectui et volun– tati adhuc sit post immane illud Adae peccatum residua, ita ut ilfa hujus sequatur vicissitudines et gradus. Praeterea, scimus ex Tractatu de Deo Elevante, quod genus huma– num in persona Adami evectum fuerit ad statum ei indebitum. ad visionem scilicet intuitivam; quaerendum igitur est utrum horno suis viribus relictus possit hunc firn,m assequi, an e contra indigeat aliquo auxilio superaddito, quod auxilium vocamus gratiam. Quaerere igitur d-ebemus in praesenti capite: l.º) vires intellectus ad verum, quod est ejus objectum proprium cognoscendum (th. l.'). 2.º) vires voluntatis ad bonum naturale pros-equendum (th. 2.ª et 3.ª); ad bonum salutare incipiendum (th. 4.ª et 5.ª); ad malum re– parandum (th. 6.ª), ad cr-escendum in bono (th. 7.ª), in eoqu,e perseve– randum (th. 8.ª), et ad peccata venialia vitanda (th. 9.ª).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz