BCCCAP00000000000000000000548

DE GRATIA CHRISTI, n. 377 Sed praevaluit apud Theologos sententia Angelici, quam etiam nos sequemur. e) Gratiam. actualem et gratiam habitualem. Gratia actualis est aliquid transiens et fluens; sic motio voluntatis, illustratio intellectus, inspiratio, vocatio ... Gratia vero habitualis est aliquid permanens, per modum scilicet qualitatis vel habitus; sic gratia sanctificans qua formaliter justi ef– ficimur, habitus infusi et dona Spiritus Sancti. In hoc nostro tractatu operam praecipue impendemus in explicatio– ne gratia actualis et habitualis tum quoad earum necessitatem, tum quoad earum essentiam sive naturam. Gratia actualis ratione effectus ab ipsa producti dividitur in: a) Gratiam medicinalem et gratiam elevantem, prout naturam per peccatum originale a sua prístina integritate destitutam, sanet, eique vires praebeat ad superandas tentationes, ad malum declinandum et ad honeste agendum, vel naturam elevet, ita ut actus ab ipsa eliciti supernaturales sint atque ad vitam aeternam conducentes. Gratiae actualis munus praecipuum est naturam creatam elevare, hancque aptam efficere ad vitam aeternam consequendam; munus au– tem sanandi est secundarium, et gratiae accessit in praesenti ordine naturae lapsae. Uti patet, gratia elevans absolute necessaria dicenda est ad eliciendos actus salutares; gratia vero medicinalis non absolute, sed hypothetice tantum est necessaria, si scilicet hamo subjaceat legi peccati et Deus non velit naturam lapsam in pristinum statum resti– tuere. Sed, •etsi pastea res melius declarari debeat, notari jam oportet nonnullos adesse theologos qui existentiam gratiae mere medicinalis penitus negent, omnemque gratiam dicant esse de facto elevantem; quidquid sit, conceptu d1fferunt, nec debent proinde admisceri vel con– fundi. Ratione diversi respectus ad Ziberu.m arbitrium, gratia actualis di– viditur in: a) Gratiam excitantem et gratiarn adjuvantem. Gratia excitans illa est qua Deus operatur in nobis sine nobis; sic nostram illustrat men– tem, nostram movet voluntatem ut bene velimus et honeste agamus. Gratia adjuvans ea est qua Deus suo auxilio supernaturali concur– rit ad opus qud nos peragimus. b) Tandem, ultima ac celeberrima divisio gratiae actualis est in gratiam suffici.entem et gratiam efficacem. Gratia sufficiens dicitur illud auxilium supernaturale quod homini tribuit potentiam agendi, quod tamen effectu caret propter defectum liberi arbitrii; aliis verbis, quia voluntas non consentit. Gratia vero efficax illa est qua obtinetur effectus ad cujus exsecu– tionem datur: consentit enim liberum arbitrium.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz