BCCCAP00000000000000000000548
DE NOTIONE GRATIAE, n. 377 311 c) Gratiam externam et gratiam internam. Gratia externa est do– num supernaturale quod extrinsece hominem afficit; sic praedicatio oralis, lectio alicujus libri, miraculi patratio, bonum exemplum aliaque multa hujusmodi a Divina Dei Providentia ordinata ad nostram aeter– nam salutem. Gratia vero interna est illud donum supernaturale a Deo produc– tum, quod ipsas potentias spirituales directe et immediate afficit, in– tellectum scilicet et voluntatem sive movendo sive illustrando sive in– formando; movendo quid-em, sicut sunt motiones voluntatis; illustran– do, sicut illustrationes intellectus; informando denique, sicut gratia ha– bitualis quae animae intrinsece inhaeret. d) Gratiam gratis datam et gratiam gratum facientem. Gratia gra– tis tlata illa est quae primo -et per se ordinatur ad utilitatem aliorum; sic donum linguarum, prophetiae, miraculorum (12); diximus primo et per se, quia ill-e qui hanc gratiam rBcipit eaque in utilitatem aliorum utitur, dBbet et sibi spiritualem profectum procurare; hoc tamen secun– dario intenditur. Gratia gratum faciens illa est quae primo et per se ordinatur ad utilitatem ejus cui conceditur; sic gratia sanctificans, qua formaliter justi et amici Dei efficimur, de ejus natura divina participantes; sic etiam gratiae actuales, illa scilicet auxilia a Deo nobis concessa, quae sunt veluti praeparatio ad gratiam sanctificantem (ante justificatio– nem); sic rursus habitus infusi, qui gratiam sanctificantem comitan– tur et ab ea fere necessario dimanant. Hanc distinctionem paucis verbis exponit Stus. Thomas: «Duplex est gratia: una quidem per quam ipse homo Deo conjungitur, quae vo– catur gratia gratum faciens; alia vero per quam unus homo cooperatur alteri ad hoc quod ad Deum reducatur; hujusmodi autem donum voca– tur gratia gratis data, quia supra facultatem naturae et supra meritum · personae homini conceditur. Sed. quia non datur ad hoc ut hamo ipse per eam justificetur, sed potius ad hoc ut ad justificationem alterius cooperetur, ideo non vocatur gratum faciens ... » ( 13). Fuerunt tamen Theologi, ínter quos adnumerandus est Stus. Bona– ventura, qui solam gratiam sanctificantem nuncuparent gratiam gra– tum facientem; gratias vero actuales caeteraque dona gratias gratis datas appellabant. En ipsissima verba Doctoris Seraphici: «Notandum quod vix numquam liberum arbitrium destituitur omni gratia gratis data. Quoniam nomine gratiae gratis datae non solummodo intelligi– mus illa quae enumerat Apostolus: Alii dantur per Spiritum... , sed etiam vocatur gratia gratis data, quidquid illud sit, quod superadditum est naturalibus, adjuvans aliquo modo, et praeparans voluntatem ad habitum vel usum gratiae siv,e illud. gratum sit habitus. sicut timar servilis vel pietas aliquorum visceribus inserta ab in/antia, sive sit etiam aliquis actlls, sicut aliqua vocatio vel locutio, qua Deus excitat animam hominis ut se praeparet ... » (14). (12) J ad. Cor., 12, 7 sqs, (13) I-II, q. 111, a. l. (14) In JI Sent., dist. 28, a. 2, q, l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz