BCCCAP00000000000000000000548
310 DE GRATIA CHRISTI, n. 376-377 In ordine ad vitam aeternam, his verbis indicatur causa finalis gra– tiae, fin.is scilicet ultimus seu vita aetBrna, ad cujus consecutionem omnia auxilia et omnes gratiae destinantur. § II.-DE ALIQUIBUS DIVISIONIBUS GRATIAE PRAECIPUIS 377. Etsi alio in loco cum Sto. Thoma agere debeamus de divisione grati::;.e, aliquas tamen divisiones praemittere oportet, sine quibus mul– ta quae contra adversarios surnus statim dicturi, intelligi non possent; quare, hoc d.onum, creaturae rationali gratis a Deo concessum, multi– pliciter dividitur; et primo quidem in: a) Gratiam incr.eatam et gratiam creatam, quae distinctio etsi ab aliquibus theologis improbetur, d-ebet nihilominus retineri; gratia -enim increata est ipse Deus quatenus est ama.ns nos, nobisque omnia bona sua communicans; est proinde illa erga nos Dei benevolentia, quae omnium bonorum fans est et origo. Similiter gratia increata est ipsa Beatissima Trinitas, mansionem reponens in anima justorum (8); et Verbum Dei, in tempore sese uniens humanae naturae in unitatem personae (9), necnon et Spiritus Sanc– tus a Patre et Filio ad nos missus (10). Gratia vero creata est donum aliquod supernaturale, a Deo distinc– tum et effectum. Uti patet, in tato hoc tractatu de Gratia sermo Bst de gratia creata, eaque vocatur gratia simpliciter divina. b) Gratiarri Dei et gratiam Christi. Gratia Dei Bst donum sup€r– naturale a Deo concessum independenter a meritis Christi. Gratia Christi est donum supernaturale a Deo concessum, sed de– pendenter a meritis Christi. Sic omnes gratiae protoparBntibus conces– sae post eorum lapsum, concessaB sunt a Deo intuitu meritorum Christi Redemptoris. Disputatur inter theologos utrum omnes gratiae, tam quae an.aelis quam quae protoparentibus in statu innocentiae concessae sunt, depen– derent a meritis Christi vel non. Qui sententiam Scoti sequuntur, secundum quam Verbum vi prae– sentis decreti incarnandum foret etsi Adamus non peccasset, dicunt omnem gratiam concessam fuisse intuitu meritorum Christi; qui vero contrariam tenent sententiam, gratiam angelis et protoparentibus ante eorum lapsum concessam, gratiam Dei existimant; gratiam vero post lapsum concessam, gratiam Christi appellant (11). Nota bene.-Non omnes Theologi in his appellationibus conveniunt; aliqui enim gratiam Creatoris et gratiam Salvatoris, gratiam Dei et gratiam Christi Redemptoris diversis conceptibus appellant; quare can– te legendi sunt. (8) Joan., 14, 23. (9) Joan., 3, 16. (10) Joan., 14, 1G; Ad Rom., 5, 5; 8, 11 sqs. (11) Ad Eph., 1, 3; l, 6; II Tim., l, 9; I ad Cor., 15, 10; cfr. tract. De Verbo In– carnato, n. 217.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz