BCCCAP00000000000000000000548

DE NOTIONE GRATIAE, n. 375-376 309 cat a Deo, omnium rerum font-e, dependentiam. Sed inter dona, nobis a Deo concessa, aliqua sunt quae, supposita creatione, naturae sunt debita; alia vero, quae omnino superant vires. et exigentias cujuslibet creaturae sive crnatae sive creabilis; hinc apte distingui possunt et debent: a) Dona naturalia, sunt illa quae quocumque modo pertinent ad naturam sive constitutive, sive consecutive, sive exigitive, ne facultates aliaeque vires frustra sint. Donum igitur naturale est illud quod debe– tur naturae; semel ac Deus sua bonitate creavit hominem, debuit -ei da– re ea omnia quae hominis essentiam constituunt, vel consequuntur, vel ab -ejus natura exiguntur ne frustra sint (7). b) Dona supernaturalia, sunt illa quae omnino superant vires et exigentias cujuslibet naturae, suntque proinde naturae humanae inde– bita. Scimus ex Tractatu de Deo El€vant-e hominem elevatum fuisse ad finem ei omnino indebitum, quippe creatura cum sit, nullum habet jus ad bona divina possidenda; visio igitur intuitiva Dei ejusque immedia– ta fruitio finem hominis in praesenti salutis aeconomia constituunt; sed cum praedictus finis sit cmnino supernaturalis et transcendens, et creatura, suis viribus relicta, incapax sit ad ipsum consequendum, Deus, dona donis cumulando, suae misericordiae thesauros hominibus dispen– savit, ut scilicet ad ipsum fidenter accedant amiceque connectantur. · Haec igitur dona, sicuti ipse finis ad cujus consecutionem destinan– tur, sunt creaturae indebita. seu, aliis verbis, supernaturalia. Unde vides rationem divisionis donum naturale inter et superna– turale repetí ex eo quod unum creaturae semel creatae debeatur, aliud vero sit omnibus modis indebiturn; quare, etsi dona naturalia possint vocari gratia, et revera sint gratia, (quia gratis, sine ullo videlicet ex parte nostra merito largiuntur), in Sacra Scriptura usuque eccle– siastico nomine gratiae veniunt potissimum dona supernaturala, illa scilicet quae ordinem dicunt ad finem supernaturalem assequendum. 376. Definitio gratiae.-His ergo dictis, en habes realem definitio– nem quam de gratia, de qua nos sumus dicturi, tradern solent theologi: «Est donurn supernaturale, creaturae rationali gratis a Deo conces– surn, in ordine ad vitarn aeternam.» Explicatio: Donurn, in quo convenit cum donis mere naturalibus; hac voce exprimitur divina erga homines benevolentia atque dilectio. Supernaturale, id est, omnino indebitum, quod potest esse absolute vel relative, quoad substantiam vel quoad modum. Opponitur proinde dono mere naturali. Creaturae rationali, his verbis indicatur subjectum capax hujus doni, natura scilicet humana et angelica. Gratis, sine ullo scilicet merito ex part€ recipientis, ac proinde sine obligatione justitiae ex parte dantis, sed ex mera benevolentia et amo– re procedens. A Deo concessurn, tamquam a causa efficienti. (7) I-II, q 111, a. 1, ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz