BCCCAP00000000000000000000548
303 DE GRATIA CHRISTI, n. 374-375 § !.-DE NOTIONE GRATIAE 374. Hoc nomem «gratia», (graece Jaris), non unam habet sive in Sacra Scriptura sive in usu profano significationem. l.º) Gratia significat favorem, benevolentiam, qua quis alteri est gratus et acceptus; hoc sensu usus est Gabriel ad Beatam Virginem Mariam: «Invenisti enim gratiam apud Deum» ( 1); similiter in Gene– si: «Invenitque Joseph gratiam coram domino suo» (2). 2) Gratia significat ipsum donum quod ex benevolentia procedit, sen quod gratis confertur; hic sensus in Sacra Scriptura Novi Testa– menti saepissime ocurrit: «Unicuique autem nostrum data est gratia secundum; mensuram donationis Christi» (3). 3.º) Gratia aliquando significat gratitudinem animi, quae ex dono accepto sponte sua fluit; sic gratias agimus alicui propter beneficia no– bis ab ipso collata. Quae omnia brevit,er complectens Stus. Thomas, haec habet: «Res– pondeo dicendum, quod secundum communem modum loquendi, tripli– citer gratia accipi consuevit. Uno modo, pro dilectione alicujus sicut consuevimus dicere quod iste miles habet gratiam regis, id. est, rex habet emn gratum. Secundo sumitur pro aliquo dono gratis dato, sicut con– suevimus dicere: hanc gratiam facio tibi. Tertio modo sumitur pro re– cornpensaiione beneficii gratis dati, secundum quod dicimus agere gra– tias beneficiorum. Quormn triurn secundum dependet ex primo; ex ama– re enirn qua aliquis habet alium gratum, procedit quod aliquid ei gratis irnp:mdat: ex secundo autern procedit tertium, quia ex beneficiis gra– tis exhibitis, gratiarurn actio consurgit» ( 4). 4. 0 ) Adest praeterea in Sacris Litteris et alia hujus nominis accep– tio; significat -enim aliquando pulchritudinem, elegantiam corporis, or– natum, ... quae omnia apud nos ad benevolentiam et amorem provo– cant; sic: «Diffusa est gratia in labiis tuis» (5), et <<Fallax gratia, et vana est pulchritudo» (6). 375. In hoc nostro tractatu, gratia sumitur pro dono gratis dato, de qua accuratior esse debet notio. Jam age, omnia quae nos habemus, a Dei bonitate et largitate ac– cepimus, nihilque in nobis reperitur quod ita sit no~trum, ut nullam di- AcademiC'!ts, tract. De Gratia; BERTr, De disciplinis theologicis, tract. De Gratia. Tractatus speciales : FaoaET, De l'habitation du Saint Esprit dans les ames justes; CAPERAN, Le probleme du salut des infideles; TERRIEN, La grace et la gloire; CUTTAZ, Le juste; NIEREMBERG, Aprecio y estima de la divina gracia, Madrid, 1877; in DTC., art. Gréice; Augustin, Justification, etcetera... Alia opera cltata invenies in decursu Tractatus. (1) Le., 1, 30; Gen., 6, 8. (2) Gen., 39, 4. (3) Ad Eph,, 5, 15; 1 ad Cor., 3, 10; 15, 10; I1 ad Cor., 6, l. (4) I-II, q. 110, a. l. (5) Ps. 44, 3. (6) Prov., 31. 30.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz