BCCCAP00000000000000000000548

DE GRATIA CHRISTI 373. Cui:n Deus summe bonus summeque amabilis hominem crea– verit, non eum reliquit donis mere naturalibus mediisque ad finem mere naturalem correspondentibus constitutum, sed, utpote munificentissimus Conditor, ad statum omnino supernaturalem evexit; haec autem totius naturae humanae ad statum supernaturalem elevatio opus est Christi qua hominis qui, juxta praemissa in tractatu de Verbo Incarnato, ubi de causa motiva primaria Incarnationis, non tantum est causa fin.alis omnium rerum, eo quod omnia sint ad ipsum et propter ipsum creata, sed etiam causa exemplaris ad cujus similitudinem Deus omnia creavit; a Christo igitur qua homine pendent universi creatio, et creaturae ra– tionalis ad finem supernaturalem elevatio; hinc merito post considera– tionem de Verbo Incarnato investigare oportet ipsius opero, ut inde ap– pareat quaenam sit ejus potentia atque excellentia. Cum autem status ille supernaturalis in visione Dei beatifica con– sistat, et natura creata, suis viribus relicta, hujus visionis incapax sit atque prorsus inepta, Deus consortem fecit suae naturae animam hu– manam per alterius doni supernaturalis gratuitam collationem, quod donum GRATIAM appellamus; gratia enim est illud donum quo con– sortes efficimur divinae naturae, quoque apti evadimus illas easdem operationes divinas perficiendi, visionis scilicet atque fruitionis quae soli Deo sunt propriae et connaturales. De hac igitur gratia sumus nos, Deo favente, acturi; at antequam ipsum tractatum aggrediamur, nonnullas notiones et divisiones, ad ma– jorem dicendorum claritatem, praemittere oportet; primo igitur, de no– tione gratiae; deinde, de ejus divisiombus, breviter disseremus ( 1). (1) Inter auctores in Ind. Bibliogr. citatos, speciatim consulendi sunt: Tracta– tus de Gratia : BERAZA, BILLOT, BILLUART, GONET, HERVE, HUARTE, HUGON, HURTER. JANSSENS, JUNGMANN, LAHOUSSE, LEPICIER, LERCHER, MAZZELLA (H.), J\IANZONI, PALMIERI, PESCH, SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, SALMANTICENSES. SCHIF– FINI, SUAREZ, VAN NooRT, VAN DER MEERSCH, ZUBIZARRETA. STUS, THOMAS, Summa Theol., I-II, q, 109-114; Contr. Gent., lib. 3, c. 14.7 sqs.; De Veritate, q, 27; STUS. BONAVENTURA, in II Sent., dist. 26 sqs.; Sco– TUS, in II Sent., dist. 26 sqs.; MoLINA, in Concordia; VASQUEZ, Comment. in I-II; STUS. BELL.ARMINUS, De Gratia et libero arbitrio; FRASSEN. in Scotus

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz