BCCCAP00000000000000000000548

DE B. VIRGINE MARIA, OMNIUM REGINA, n. 371 305 tum v•el leve, si aliquid denique reprehensione dignum inveneris, insuf– ficientiam meam videas, imperitiam meam observes, et imperfectum illud benigne ignoscere velis. Et tu, Domina mea, tu seis infirmitatem meam; tu non ignoras mis-eriam meam. Proinde amplius miserere mei qui abundas misericor– diae visceribus; tu enim perfecte nosti quod si in aliquo ignoranter defecerim, non quidem ob defectum bonae voluntatis, sed potius ob angustiam mentis; da ergo veniam, r•emissionem concede, poenitenti des et requiem. At cum jam finem imponere vellem huic tractatui, anxietate qua– dam animus pressus est; tune enim •exploratum mihi mansit quod Vir– ginem Mariam mudare munus sit omnium, et quidem gravissimum, non tamen liberum, sed obligatorium; at hoc munus talis est naturae talis– que conditionis ut statim ac debitum fuerit persolutum, rursus debitum enascatur, ita ut semper et exsolvatur et denuo incipiat; quo fit ut sem– per hac in re debitar-es simus Mariae; quapropter hora non est nunc finem imponendi laudibus Mariae, sed potius eas iterum atque iterum íncipiendi. «Quamvis innumera quis de te di:rerit, numquam tamen argumenti dignitatem assecutus erit» (1). «De Maria numquam satis», axioma fuit Patribus et Theologis cujusque aetatis commune; et ego dicere non eru– besco: «De Maria numquam nimis»; quapropter, etsi debitum meum Mariam honorandi atque laudandi aliqualiter jam in superioribus per– solvi, statim rursus persolvendum incipiam, et Mariam undique et Ma– riam ubique praedicabo; Mariam sane in vita, Mariam denique in mor– te: semper et ubique Mariam laudaba. Ipsa, quae dum in hac vita versaretur, mater fuit omnis misericor– dia-e, ipsa est nunc in caelo tamquam thronus ex quo omnia flumina vitam irrigantia ortum suum habent; thronus, inquam, est Maria, sed non thronus de quo fulminat, d€ quo terribiles mortis sententias et de– creta damnationis promulgat, juxta illud: «De throno Dei procedunt fulgura, voces ac tonitrua» (2), sed thronus ex quo Christus «pacificam exercet jurisdictionem. Filius enim per praesentiam, per preces et me– rita suae Matris largitur captivis indulgentiam, clausis apertionem, cae– cis illuminationem, laborantibus requiem, infirmantibus sanitatem, indi– gentibus abundantiarfi, metuentibus securitatem, inter amicos fidem, ínter inimicos pacem, in dubiis certitudinem, in errare consilium, in tri– bulatione solatium, in bello propugnaculum, in exsilio refugium, in nau– fragio portum, ignorantibus sapientiam, humiliantibus exaltationem, pu– pillis et viduis consolationem, incipientibus et proficientibus gratiam, perficientibus et triumphantibus gloriam et coronam. A.uferatur corpus istud solare de mundo, et non erit nisi nox. Au– feratur Maria de caelo et non erit in homíníbus nisi caecitas teneora– rum. error turbinis et caligo involvens» (3). Quapropter omnBs nos miseri, omnes nos angustiati, omnes nos mi- (1) ST1JS. JOANNES DA.1\l'.ASCENUS, Hom. 2 in Nativ. B. M. V.; PG., 86, 690. (2) Apoc., 4, 5. (3) PETRUI;! BLESSENSIS, Sermo 33 in Assumptionem B. M. v.; PL., 207, 661. MAN. THE0L. D0GM.-III.-21

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz