BCCCAP00000000000000000000548
:304 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, n. 370-371 nique, sua mediatione in gratiarum distributione, vere alit atque fovet vitam supernaturalem omnium ac singulorum christifidelium usque dum efformetur Christus totalis. Si fnim ad pastorem pertinet gregem ad pascua perducere, eumque a periculis liberare et custodire, immo et a lupis ;ferocibus eum eripere, ipsiusque vitam alere et fovere, vere dicendum Est haec omnia Btam. Virginem Mariam suo materno influxu rite peragere sub Christo et cum Christo, qui seipsum utpote bonum Pastorem sesE nobis praebet. Unde Bta. Virgo Maria vere et proprie, et non tantum methaphorice, appellari potest et debet «Divini Pastoris Mater»; immo in hac advocatione, om– nium prae aliis theologica, vere recapitulantur et veluti in unum colli– guntur omnia fere quae de Bta. Virgine Maria nobis tam in Sacra .scriptura quam in Traditione traduntur (4). EPaLOGUS LECTORI BENEVOLO; 371. En igitur habes aliqua cie Beatissima Virgine Maria, Dei et ho– minum Matre dulcissima, quae omni jure sperabas omnique conatu at– qu-e ardentissimis votis flagitabas; pauca revera sunt parumque aes– timabilia, et si ad tanti mom€nti objEctum et abundantiam -et plenitu– dinem attendas, nonnisi despectu dignissima; quapropter meam aperte confiteor ignorantiam, atque meam declaro ineptitudinem, quandoqui– dem ex illo fonte uberrimo €t. inexhaustissimo nonnisi guttulas quas– dam in vase infundere sum consecutus; at liceat etiam mihi te ipsum .fncu1pare atqu,e r.eum hujus imperitiae declarare eo quod cum me om– nium cognosceres pauperrimum, spem tamen arripuisti segetis melio– ris et abundantioris. Ego quidem sciebam neminem mortalium posse Beatissimam Virgi– nem Mariam pro dignitate laudare; neminem, inquam, etsi sexcentas iste haberet linguas totidemque ora; immo ego noveram, quod etsi omnes omnium hominum toto orbe dispersorum linguae in unum coirent, ex– sequi adhuc non potuissent dignas Mariae laudes, eo quod ipsa Virgo encomiorum omnium leges superet in infinitum. Attamen, quia laudes texere in honorem tantae Virginis acceptum erat Deo mihique valde utile, Mariam laudar,e aggressus sum. Haec unica causa fuit mei laboris; haec etiam mihi sit unica culpa; quod pot.ui, illud et perfeci. Si igitur aliquid dignum, si aliquid aptum scrip– serim, hoc ipsi Virgini Mariae tribuas nec-esse est; si vero aliquid inep- (4) P. ISIDORO DE SEVILLA, Pastora coronata (Sevilla, 1705); IDEM, La mejor Pas– tora asunta (Sevilla, 1732); Fr. JOSEPH A. A STO. JOANNE IN PERSICETO, De Boni Pastoris cultu amplificando commentarium (Romae, 1914); JUAN DE ARDALES, La Divina Pastora y el Beato Diego José de Cádiz (Sevilla, 1949); TrMoTEo DE PrsTOIA, Para una mayor comprensión y extensión del culto privado 11 litúrgico de la Divina Pastora, in El Adalid Seráfico, 50 (1950), ,et 51 ( 1951).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz