BCCCAP00000000000000000000548

DE B. VIRGINE MARIA, OMNIUJ.\1 REGINA, n. 369-370 2. 0 ) Hunc cultum Ei debitum esse absolutum, facile apparet eo quod objectum ;formale cultus sit excellentia personae cui tribuitur; pErsona igitur Btae. Mariae Virginis est omnium excellentissima, utpote Mater Dei Redemptoris. 3. 0 ) Hunc cultum absolutum longe superare cultum aliorum sanc– torum, facile etiam patet eo quod excellentia Btae. Mariae Virginis est omnino singularis, inde proveniens quod ipsa est Mater Dei et ad ordi– nem hypostaticum pertinet; quapropter dum alii Sancti cultu duliae honorantur, Bta. Virgo Maria coli debet cultu, qui dicitur, hyperduliae. 4. 0 ) Denique, hunc cultum non posse esse latriae, ex eo provenit quod latría sit agnitio alicujus excellentiae divinae; cum dignitas Btae. Ma– riae Virginis sit, utpote creata, etiam finita, evidens est ipsam non pos– se adorari adoratione latriae, quae soli Deo competit. Haec omnia veluti in unum recapitula.ns , scribebat S. Rituum Con– gregatio: «Eminentiori veneratione supra ceteros sanctas colit Eccle– sia Reginam et IJominam angelorum, cui, in quanturn i11sa est macer Dei, debetur non qualiscurnque dulía, sed hyperdulia» _(1). 370. Scholion II: Devotio erga Btam. Virginem Mariam pignus est praedestinationis.-Haec doctrina, jam ab antiquitate recepta (Sto. Ger– mano, Anselmo), et a Doctoribus Ecclesiae recentioribus ( Sto. Bellar– rnino, Alphonso Maria de Ligorio, Laurentio a BrundusioJ propugna.ta, hodie expresse a Roma.nis Pontificibus in suo ad populum magisterio or– dinario edocetur: Sic Benedictus XV: <<Quare Ecclesia ipsa pluribus liturgicis precibus a B. Maria Virgine efflagitat, ut horninibus instante marte conflictanti– bus misericors adsit; constantissirna vero a¡Jud christifideles opinio est, diuturno probata experimento, quotquot eadern Virgine utantur Patro– na, eos haud esse in aeternum perituros» (2). Et Pius XII: «Cultus Deiparae Virginis, qui ex sanctorum virorum sententia index est praedestinationis»... . (3). Quae tamen non ita intelligenda sint ac si ageretur de quodam signo quasi magico, non aliter ac si haec devotio suum effectum sortiretur in– dependenter ab omnis operis obligatorii adimpletione; sensus est iste, quod si aliquis Btam. Virginem Mariam studiose et affectuose. et amore filiali colit, salutem inveniet, quatenus Bta. Virgo Maria gratiam aliaque dona supernaturalia ad salutem necessaria ipsi concedet, quibus salus efficaciter obtineatur. 370 bis. Scholion III: De advocatione Btae Mariae Virginis sub no– mine «Divini Pastoris Matre».-Hinc vides quanti aestimanda sit illorum sententia secundum quam Bta. Virgo Maria sensu quodam vero et reali, non tantum methaphorico, appéllari possit et debeat <<Divini pastoris Mater» (vulgo Divina Pastora). Ipsa enim, utpote Regina, vere regit atque gubernat gregem Christi, totum videlicet populum christianum: Ipsa, utpote socia generosissima Salvatoris, vere acquisivit, sua ad Cru– cem subordinata cooperatione, merita Christi Redemptoris; Ipsa de- (1) ASS.. 16, 526. Cfr. de hac re ALASTRUEY, op. cit., pag. 903-912; RosCHINI, Mariología, 2, 3, 13-20; DUBLANCHY, Marie, in DTC., 9, 2439-2453; MERKEL~ BACH, op. cit., 392-413. (2) Litt. Apost., Inter Sodalitia, ASS., 10 (1918), 182. (3) Encycl. Mediator Dei, ASS., 39 (1947), 584.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz