BCCCAP00000000000000000000548
302 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, n. 368-369 natione societatis perfectae, aliter atque aliter se habeant rex et regina, ejus consors sive uxor sive ejus mater; nam dum rex proprie ac vere leges f.ert et alias potestates exercet, regina nihil aliud prae se ferat 11is1 quemdam influxum moralem in cor regis, sive apud ipsum inter– cedcndo_ sive ab ipso gratiam impetrando in favorem illorum quos sub– ditos sibi appellat. Non igitur aliter censendum est de Bta. Virgine Maria. 3.º) Sed praeterea considerari etiam oportet quod in regina tem– porali talis potestas moralis intercessionis et impetrationis ab ,ejus unio– ne maritali cum rege derivetur; regina enim nullum aliud jus exhibere potest nisi hanc maritalem unionem mere accid:entalcm; sed non ita est in casu nostro, nam, uti dicit Stus. Albertus Magnus: «Maria Vir– go non est assumpta in rninisteriurn a Domino, sed in consortiurn et adjutoriurn. juxta illud: «Faciarnus ei adjutoriurn sirnile sibi» (20). Jam enim in superioribus constat quomodo hoc consortium adim– pleverit Bta. Virgo Maria; ipsa est nova Eva, Christo associata ad opus Redernptionis; ipsa ,enim mediationern suam interposuit Deum inter et homines (m€diatio objectiva), Deum inter et Christum (mediatio subjectiva); et hoc id€o est quia Bta. Virgo Maria ideo electa et prae– destinata est Mater Dei Salvatoris ut esset mater spiritualis hominum; hinc Bta. Virgo Maria, sirnul cum Chri.so, etsi subordinate et depen– denter a Christo, vere est Corredemptrix humani generis et vere Me– diatrix ac Dispensatrix omnium gratiarum. Hinc Bta. Virgo Maria non tantum intercedere potest apud Deum et Christum gratiam imp€trando, sed etiam potest de ea disponere, tam– quam de thesauro ab ipsa in corredernptione acquisito; quod est officium proprie regium. 4.º) Hinc tituli regalitatis Mariae Virginis duo sunt praecipui: ma– ternitas scilicet divina et ejus Corredernptio. María enim vere est regina, quia est mater Filii Dei, qui vero quo– dam sensu est Rex. Maria vere est Regina quia, simul cum Christo Redemptore, gratiam aliaque dona supernaturalia sua Compassione acquisivit pro salute mun– di. Et ideo Bta. Virgo Maria jure materno, quia est Mater et jure ac– quisito, quia est Corredemptrix, potest disponere de omnibus quae ad regnum spirituale Christi spectant. 369. Scholion I: De cultu hyperduliae absoluto Btae. Virgini l\la– riae exhibendo.-Ex his quae usque modo dicta sunt, recte infertur Btam. Virginem Mariam aliquem culturo omnino specialem mereri, quo officia pietatis et orationis et gratitudinis Ei exhibeamus; pietatis qui– dem filialis, erga nostram spiritualem Matrero; orationis, erga ipsam DispE:nsatricem gratiarum omnium; gratitudinis denique, erga Matrem Redemptoris et nostram simul Corredemptricem. 1. 0 ) Aliquem culturo Btae. Mariae Virgini exhibendum esse, facile constat eo quod ejus excellentia et superioritas satis sint aperta et omnibus manifesta; ipsa enim omnibus est sanctior, omnesque exce– llens, et, ob ejus maternitatem divinam, dignitatis est fern infinitae. (20) Mariale, q. 42, pag, 81.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz