BCCCAP00000000000000000000548

300 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, n. 367 turn dimidiarn regni sui partern, quam totum quodam modo imperium suum et potestatem cum Ea communicasse videatur» (3). Leo XIII: «Unde etiam cornmemorata pendet divina et perpetua ne– cessitudo, qua Ipsa cum Christo gaudiis ,et doloribus, opprobriis et trium– phis tenetur in regendis hominibus» ( 4). «Stellanti diademate a Filio Dei aucta, apud ipsum sedet regina et domina universorum» ( 5). b) Ex Sacra Scriptura.-«Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnas et Filius Altissimi vo– cabitur, et dabit illi Dominus Deus sedern David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum» (6), in quo loco Maria apparet mater Di– vini Regis, talis scilicet qui ab ipsa nascetur v,ere Rex. Unde in hoc loco vere Bta. Virgo Maria dicitur regina Regis. e) Ex Traditione.- Multa sunt testimonia Sanctoru'rri Patrum et scriptorum ecclesiasticorum, in quibus dicitur Btam. Virginem Mariam esse «Reginam», «Dominam», «I,iatrem Regís» aut «Matrerr" domini»; immo et aliquando in ipsis etiam indicatur 1,ensus istius regalitatis, in quant.um scilicet intelligi debet de ejus intercessione et impetratione apud Deum et Christum. Stus. Germanus: «O purissima et ornni laude ... dignissima! ... accep– tissimis tuis ac materna auctori'tate validis precibus ad Dominum... Fi- tium tuum... ecclesiastici Órdinis gubernacula f ac dirigas et ad por'tum tranquillurn ... perducas» (7). Alcuinus: «Tu precibus nostris se1tzper clementer adesto, atque dies noslros precibus rege semper ubique» (8). Stus. Petrus Damianus: «Accedis enirn ante illud aureum hunianae reconciliationis altare, non solum rogans sed imperans, Domina non ancilla» (9). Petrus Venerabilis: «Ipsa sola dicitur Mater Dei; unde justum erat ut..., sicut Christus, unicus filius dominans in domo, sic ipsa ejus' Ma– ter virtutibus et gloria toti farniliae post. ipsum in eadern principaret-ur domo» (10). Paulus Diaconus: «Digrzum et ornnibus modis conveniens erat ut orn– nia s·ubjicerentur sub pedibus ejus, quae omnium genuerat Creatorem. Dignurn erat ut Domina esset angelorum, quae digna fuerat esse Mater Dornini angelorum... Ecce enirn exaltata est super charos angelorum us– que ad dexteram Filii et jacta est potens materfamilias in universa domo Domini, et Regina caelorum appellata est» ( 11). (3) Bulla. Gloriosae Dominae, in Bulla.rium, 2, 428. (4) Encycl. Magnae Dei Matris, ASS., 25, 143. (5) Encycl. Jucmnda semper, ASS., 27, 179; alía documenta RR. Pontificum, cfr. ANGEL LUIS, op. cit., 80 sqs. (6) Le., 1, 30-35. . (7) Hom. 1 in Praesent., PG., 98, 307. (8) PL., 101, 749. (9) Senno 40 in Assumptionem B. M. V., PL., 144, 740. (10) PL., 189, 286. (11) PL., 95, 1491-1492.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz