BCCCAP00000000000000000000548
DE B. VIRGINE MARIA, OMNIUM REGINA, n. 365-367 299 Quia tamen non semper haec dignitas regia Btae. Mariae Virginis sano sensu intellecta est, aliqua dicere debemus ad ipsius reotam decla– rationem. 366. Explicatio dignitatis reg·iae.- Rex, sensu impropio, ille dicitur qui supra alias eminet ratione alicujus excelsae qualitatis, scientiae, artis, pulchritudinis ... Rex sensu proprio est ille qui officium habet societatem perf€ctam in suum finem dirigendi; prout autem, finis sit temporalis vel spiri– tualis, rex quoque erit t-emporalis vel spiritualis. Ut autem rex possit suos subditos efficaciter movere in consecutio– nem finis communis, triplici potestate gaudeat necesse est, nemp2 le– gi::,lativa, judiciali et exsecutiva; quae omnia, jam alibi tradita, in prae– senti jure supponuntur; ha-ec etiam regia potestas est temporalis vel spiritualis prout exerceatur in ordine ad finem temporalem vel spiri– tualem consequendum. Attendendum sane est in regno spirituali, quale est regnum Christi, plura esse necessaria ad ipsius finis consecutionem quam in regno mere temporali; nam cum finis spiritualis alius non sit nisi homines per– ducer,e in vitam aeternam, haecque vita aeterna assequi non possit nisi per actus internos salutares, recte infertur potestatB1r. regiam spiritua– lem, praeter actus externos, alias quoque comprehendere debere, quibus assecutio vitae aeternae possibilis et efficax evadat; hinc inutile pror– sus esset, immo ,et valde perniciosum, leges ferre in regno spirituali nisi ipsa quoque gratia supernaturalis, qua actms salutares eliciantur, conferretur. Unde concludendum est potestatem regiam spiritualem se– se extendí non tantum ad leges supernaturales condendas, sed e.tiam, et necesario, ad gratias dispensandas, quibus tandem aliquando finis su– pernaturalis assequatur. Cum in hoc loco agendum nobis sit de dignitate regia Btae. Mariae Virginis, considerari oportet Btam. Virginem Mariam ;duplici etiam sensu Reginam appellari posse, sensu scilicet improprio, eo quod om– nes creaturas, angelicas videlicet et humanas, longe superet ratione sanctitatis, maternitatis divinae et gratia-e; -et sensu proprio, eo quod simul cum Christo Rege homines perducat in regnum, seu vitam ae– ternam; hoc ultimo sensu dicimus Btam. Virginem Mariam Reginam appellari debere. 367. Probatur: a) Ex magisterio ecclesiastico.-Romani Pontífices saep1ss1me in suis Encyclicis ad populum christianum Btam. Virginem Mariam reginani ac dominain appellarunt. Sic Benedictus XIV: «Haec enim est speciosissima Esther, quam adeo suprernus regum Rex adamavit, ut ad salutem populi sui non tan- lf'za de María en los iíitimos veinte afros, in EstMar., 11 (1951), 223-251; Roscurnr, Mariología, 2, 1, 221-233; RoscHINI, Pei la regalitá di Mari,z Oriaenc sviluppo e mete del movimento, in Marian., 4 (1942), 225-240. GARENAUX, La Boyauté ele Marie (Paris, Tequi, 1936); BARRÉ, Marie, Bein'3 clu Monde, Bull. de la soc. fran<;. d'Et. mar. (Vrin, 1937); ALASTRUEY, pag. 810-837; J. NrcoL.{s, La Vierqe-Beine, in RevThom., 45 (1939), 1-29, 207-231; MERKELBACH, OP- cit., 382-391, etc.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz