BCCCAP00000000000000000000548

DE B. MARIAE VIRGINIS ASSUMPTIONE, th. 9', n. 363-364 291; Et Pius XII: «Item ex Novi Testamenti locis haec verba peculiari cura considerationi proposuere suae: «Ave, gratia plena, Dominus te– curn, benedicta tu in mulieribus» cum in Assumptionis mysterio comple– rnenturn cernerent plenissimae illius gratiae, Beatae Virgini imperti– tae, singularemque benedictionem maledictioni Hevae adversantern» (22). In quibus verbis duo affirmat Summus Pontifex, nempe quod As– sumptio Btae. Mariae Virginis in caelum stt complementum illius gra– tiae plenissimae ipsi impertitae, simulque singularis benedictio plane opposita maledictioni Evae. 364. Ex ratione theologica. a) Ex Immaculata Conceptione. Sci– mus Btam. Virginem Mariam per suam Immaculatam Conceptionem plenam obtinuisse victoriam de peccato. Jamvero plena victoria de pee– cato non est nisi illa in qua superentur omnia consectaria ipsius pec– cati, ínter qua,e primum locum obtinet mors. Sed ut superetur mors, requiritur corporis glorificatio. Ut igitur Bta. Virgo Maria plenam ob– tinuerit victoriam de peccato, debuit etiam plenam obtinere victoriam de marte per corporis glorificationem. Ergo Bta. Virgo Maria corpore et anima in Caielum assumpta est. «Arctissime haec duo privilegia (Immaculata Conceptio et As– sumptio) ínter se connectuntur. Christus quidem peccatum et mortem propria sua marte superavit; et qui per baptismum superno modo genera– tus est, per eumdem Christum peccatum et rnortem devicit. Attamen ple– num de marte victoriae effectum Deus generali lege justis conferre non vult, nisi cum finis temporum advenerit. Itaque justorum etiam cor– para post mortem resolvuntur, ac novissirno tandem die cum sua cu– jusque gloriosa anima conjungentur. Verumtamen ex generali ejusrnodi lege B. V. Mariam Deus exemptam voluit. Quae quidem, singulari pror– sus privilegio irñmaculata conceptione sua peccatum devicit atque adeo legi illi permanendi in sepulcri corruptione obnoxia non fuit, neque cor– poris sui redemptionem usque in finem temporum exspectare de– buit» (23). b) Ex Corredemptione.-Bta. Virgo Maria fuit cum Christo associata ad opus redemptionis peragendae; ipsa igitur qua talis debella,trix exs– titit peccati et mortis. Sed redemptio plenam obtinuit victoriam de pee– cato et de marte. Ergo et Bta. Virgo Maria utramque victoriam ple– nam obtinuit. Sed haec victoria non fuisset plena (qualis non est pro justis baptizatis qui usque ad finem ternporum exspectare debent eorum corporum glorificationem) nisi Ipsa, utpote socia Christi Redemptoris, a corruptione sepulchri liberaretur. Ergo Bta. Virgo Maria corpore et anima assumpta est in caelrtm (24). <<ldcirco, ait Pius XII, augusta Dei mater, Jesu Christo, inde ab omni (22) (23) (24) Bulla Munificentissinms Deus, ibicl. Bulla Munificentissimus Deus, AAS., 42 (1950), 754; CRISÓSTOMO DE PAM– PLONA. De la Inmaculada a la Asunción, in EstFranc., 55 (1954), 99-170. Cfr. CoLOMER, La maternidad. divina y la perfecta asociación de María fü Jesucristo, fundamentos de la Asunción, in EstMar., 6 (1947), 235-261; GREGORIO DE JEsús CRUCIFIC'ADO, La corredención o asociación de Maria. recalcada en la «Munificentissimus», in EstMar., 12 (1952), 158-163.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz