BCCCAP00000000000000000000548

296 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA. th. 9, n. 363 id non prohibet quominus implicitJe saltem contineatur, non secus ac ejus Immaculata Conceptio, quae certe non explicite, sed implicit€ in Proto-evangelio aut in salutatione angelica invenitur; id ipsum dicen– dum est de hac alia veritate Assumptionis. l.º) Ex Froto-evangelio (Gn., 3, 14 sqs.). In hoc loco lucta pra-ean– nunt.iatur Christum inter ejusque Matrero -et diabolum; at non modo lucta, verum ,etiam plenissima victoria praedicitur, quippe quod ipse (Christus) conteret caput serpentis. Sine ullo dubio Christus, qui in hunc mundum venerat ut dissolv-e– ret opera diaboli (16), et luctam sustinuit et victoriam sibi reportavit splendidissimam super diabolum et super opera ejus, nempe super pec– catum et concupiscentiam et mortero, quae omnia conjuncta sunt non solum in eorum origine (17) sed etiam in eorumdem destructione per redemptionem (18). Nunc autem, Bta. Virgo Maria, cum Chri.sto intime conjuncta et associata in lucta sustinenda, debet etiam in ejus victoria associari. Unde et ipsa victoriam reportavit super opera diaboli, nempe super pec– catum et concupiscentiam et mortem. Quoad peccatum et concupiscentiam jam alibi nobis constat ex eo quod fuerit ex meritis Christi Salvatoris nostri a peccato originali prae– servata immunis. Plenissima autem de morte victoria non habetur juxta Stum. Pau– lum (19), nisi per incorruptionem et immortalitatem gloriosam. Pius XII: «Quamobrem, sicut glOriosa Chrisi anastasis essentialis pars fuit ac postremum hujus victoriae tropaeum, ita Beatae Virginis commune cum Filio suo certamen virginei corporis «glorificatione» con– cludendum erat; ut enim ídem A.postolus ait «cum... mortale hoc in– duerft immortaUtatem, tune fiet sermo qui scriptus est: absorpta est mors in victoria» (20). 2.º) In salutatione angelica.-Angelus Btam. Virginem Mariam om– ni gratia plenam praedicat, immo et benedictam inter mulieres. Nunc aut€m, nec omni gratia esset plena nec maxime benedicta inter mu– lieres, nisi a Bta. Virgine Maria omnis maledictio removeatur et omni.s benedictio affirmetur; si igitur maledictio Evae in ea fuit quod «pul– vis es et in pulverem reverteris», benedictio plan-e opposita in eo erit quod Bta. Virgo Maria in pulverem conversa non fuerit, sed potius as– sumpta per anticipatam corporis glorificationem. Quapropter Alexander III in ejus Epistola ad principem Iconii haec habet: «Maria concepit sine pudore; peperit sine dolare, et hinc mi– grc:vit sine corruptione, juxta veroum Angeli, f.mmo Dei per Angelum ut plena, non semiplena, grafiiae probaretur» (21). ~ (16) J Joan., 3, 8. (17) Ad Rom., 5, 12 sqs. (18) J ad Cor., 15, 21-26. (19) J ad Cor., 15, 54-57. (20) Bulla Munificentissimus Deus, loe. cit. (21) Epist. 22 ad principem Jconii, ed. Msi., pag. 898.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz