BCCCAP00000000000000000000548

DE B. MARIAE VIRGINIS ASSUMPTIONE, th. 9, n. 362-363 295 tructum manibus... Quomodo (-eam) inferi susciperent? Qiwmodo co– rrupto invaderet corpus illud, in quo Vita suscepta est?» (7). Haec omnia non tantum in Liturgia Romana, sed etiam, immo et forsitan clarius, in aliis Liturgiis pra-esertim Orientalibus, habentur. Apud Patres r-es clarissime constat, eo quod omnes, n-emine discre– pante, id ipsum affirm-ent (8). Infiniti certe essemus · si omnium Patrum vell-emus adducere textus. Stus. Joannes Damascenus: «Oportebat eam, quae in pariu illaesam servaverat virginitatem, suum corpus sine ulla corruptione etiam post mortém conservare» (9). Pseudo-Modestus Hierosolimitanus: «Igitur ut glorioszssima Mater Christi Salvatoris nostri Dei, vitae et immortalitatis largitoris, ab ipso vivificatur, in aeiernmn concorporea in incorruptibilitate, qui illam a sepulchro suscitavit ei ad seipsmn- asumpsit ut ipse solus novit» (10). «Tota conglomeratur angelorum frequentia, ut videat reginam se– dentem a dextris Domini virtutum, in vesti'tu deaurato, in corpore sem– per immaculafo» ( 11). Apud theologos cujuslibet aetatis id ,etiam colligitur. Stus. Thomas: «Tertia (mal-edictio) Juit communis vtris et mulieri– bus, scilicet ut in pulverem reverterentur. Et ab hac immunis fuit beata Virgo, quia cum corpore assumpta est in caelum. Credimus enim quod post moríem resuscitata fuerit et portata in caelum. Ps. 131: «Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tua-e» (12). Et alibi: «Dijfert (resurrectio Christi) quantum ad tempus; quia re– surrectio aliorum differtur usque ad finem mundi, nisi aliquibus ex privilegio concedatur ut Beatae Virgini, et ut pie creditur, Joanni Evan– gelistae ( 13). Stus. Bonaventura: «Requirit hoc clivina just.itia ut omnes resuroant simul, quantum est de lege communi... Quod dico propter Christum et ejus Beatissimam Matrem, gloriosam Virginem Mariarn» (14). · Stus. Albertus Magnus: «Beatissima Dei Mater in corpore et ani– ma super charos angelorum est adsump=ta. Et hoc modis omnibus cre– dimus esse verum» (15). Inutile Hit citationes omnium theologorum protraherc, quandoqui– dem talis sit unanimitas talisque consensus ut ne quidem unus inve– niatur theologus qui de hac re vel minimum quid dubitaret. 363. Probatur ex .Sacra Scriptura.--Quod in Sacra Scriptura -expres– sis verbis haec veritas non inveniatur, extra omne dubium est. At (7) STUS. JOANNEI, DAMASCENUS, Hom. 2 in Dormitionem B. M. Virginis, PG., 96, 724. (8) «Ici les exigences de l'unanimité morale sont amplement satisfaite». RE• NAUDIN, OP. cit., pag. 84. (9) In Bulla citatus. (10) In Bulla citatus. (11) STUS. PETRUS DAMIANUS, PL., 144, 7l'L (12) Opuscidum VI, in Sal. angelicam. (13) 0pUSC1llum VII, in Symb. Apost. ( 14) STUS. BONAVENTURA, Brevil., p. 7, c. 5. ( 15) STUS. ALBERTUS MAGNUS, Mariale, 132; cfr. RENAUDIN, op. cit., pag. 84-97, ubi habes testimonia Patrum et Theologorurn et censuram a multis theologis latam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz