BCCCAP00000000000000000000548

DE B. MARIAE VIRGINIS ASSUMPTIONE, th. 9, n. 361 293 b) Definitio intelligenda Est sensu specificativo, non vero redupli– cativo. Id est, Maria, quae est Immaculata Deipara semper Virgo, as– sumpta est corpore et anima ad caelestem gloriam; non autem ita: Maria, qua Immaculata... (5). c) In hac definitione nihil dicitur de marte, aut melius, praescincli– tur a morte Btae. Mariae Virginis; quo fit, ut cuilibet Theologo licitum sit de ea adhuc investigare; multa tamen sunt in hac Constitutione Apostolica quae nullum rationabile dubium relinquere vidEntur de hac re; sic e. g., unio arctissima Mariae cum Filio suo: «Quae quidem ( Sa– crae Scripturae) almam Dei matrem nobis veluti ante aculas proponunt divino Filio suo conjunctissimam, ejus semper participantem sortem. Quamobrem quasi impossibile videtur eam cernere, quae Christum con– cepit, peperit, suo lacte aluit, eumque inter ulnas habuit pectorique obstrinxit suo, ab eodem post terrestrem hanc vitam, etsi non anima, corpore tamen separatam.» Sic etiam et praecipue in associatione Mariae tamquam novae Evae cum Filio suo in opere redemptionis: «Maxime autem illud memoran– dum est, inde a saeculo II, Mariam Virginem a Sanctis Patribus veluti novam Hevam provoni novo Adae, etsi subjectam, arctissime conjunc– tam in certamine illo adversus inferorum hostem, quod, quemadmodum in protoevangelio (Gen., 3, 15) praesignificatur, ad plenissimam de– venturum erat victoriam de peccato ac ele marte, quae semver in gen– tium Apostoli scriptis ínter se copulantur (Cfr. Rom., c. 5, et 6; I Cor., 15, 21-26; 54-57). Quamobrem, sicut gloriosa Christi anastasis essen– tíalis pars fuit ac postremum hujus victoriae tropaeum, ita Beatae Vir– ginis commune cum Filio suo certamen virginei corporis «glorificatio– ne» concludendum erat; ut enim iclem Apostolus ait «cum... mortale hoc incluerit immortalitatem, tune fiet senno qui scriptus est: absorp– ta est mors in victoria» (I Cor., 15, 34l. d) Nihil dicitur in Bulla utrum veritas Assumptionis Btae. Mariae Virginis sit in deposito revelationis explicite .vel implicite contenta, for– maliter, an virtualiter. Jamvero exprESsiones a Romano Pontífice adhi– bitae nullum videntur relinquere dubium de hac re. «Veritas (Assumptionis) Sacris Litteris innititur.» «Divino Filio suo conjunctissimam ejusque semper participantem sortem.» «Novam Evam» appellat. «Arctissime haec duo privilegia (Assumvtio et Immaculata Concep– tio) ínter se connectuntur... Virgo quiclem, singulari prorsus privilegio, immaculata conceptione sua peccatum clevicit, atque adeo legi illi per– manendi in sepulchri corruptione obnoxia non fuit, neque corporis sui reclemptionem usque in finem temporum exspectare debuit. Ideo ...» «Argumenta consiclerationesque ( SS. Patrum et TheologorumJ Sa– cris Litteris, tamquam ultimo funclamento, nituntur.>> QuaproptEr omnino tenendum est hanc veritatem in Sacris Litteris formaliter implicite contineri .(5). (5) Cfr. RICARDO RÁBANOS, La argumentación escrituristica en la Bula, in Est– Mar., 11 (1952), 43-63; PEINADOR, Más sobre el argumento escrituristico en la Bula «Munificentissimus Deus», in EphMar. (1951), 401; FoNsEcA, L'as– sunzione nella Sacra Scrittura, Roma, 1948; BEA, La Sacra Scrittura «1ll– timo fondamento» del dogma dell' Assunzione, in CivCatt. (1950), 547-561, etcetera.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz