BCCCAP00000000000000000000548
29'.l DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 9, n. 359-361 359. Explicatio terminornm.- Propter speciale. privilegium. Privile– gium est exceptio ab aliqua lege generali: lex g-eneralis in nostro casu est quod homines moriantur eorumque corpora in tabem et cinerem resolvantur et nonnisi in novissimo die resurgant. Corpus Btae. Mariae Virginis huic 1-egi resolutionis et corruptionis non subjacuit; dicitur speciale privilegium, quia ipsi soli concessum est. Assumpta est.-Assumptio, vi vocis, indicat translationem in caelum, non quidem virtute propria (sicut Ascensio), sed aliena. Uti patet, quaes– tio ponitur de solo corpore ab anima informato, nam animam Beatae Mariae Virginis a momento mortis jam fuisse in caelo, per se patet. Assumptio, sensu negativo, significat corpus Btae. Mariae Virginis fuisse immune a corruptione in sepulchro, seu quod 1dem est, in tabem et cinerem resolutum non fuisse: sensu vero positivo, indicat glorifica– tionem caelestem corporis. Duplex consideratio Assumptionis.-Uti jam superius notatum est. Assumptio potest considerari concrete vel abstracte. Concrete, prout scilicet de facto -et historice evenit. Haec considera– tio tria importat elementa: mortem (terminum a quo), glorificationem caelestem (t€rminum ad quem) et resurrectionem (viam inter utrum– que). Abstracte, prout scilicet posset evenire; -e. g., si glorificatio locum habuerit quin Beata Virgo Maria nec mortua nec proinde resuscitata fuerit sed tantum translata, sive assumpta. Subdivisio considerationis concretae.- Quia Assumptio concrete et historice sumpta tria includit -elementa, potest de ea sermo fieri tri– pliciter: inclusive scilicet, exclusive ,et praecisive. Inclusive, si quando unum affirmatur, alia duo etiam affirmentur. Exclusive, si quando unum affirmatur, alia duo simul excludantur. Praecisive, si quando unum afifirmatur, ab aliis praescinditur, ita ut alia duo nec affirmentur nec negentur. Porro, de Assumptione concrete sumpta potest affirmari unum -ele– mentum, e. g. glorificatio, quin tamen alia duo n-ec affirmentur nec ne– gentur; sed potius a consideratione praescindantur; tune assumptio -es– sentialiter staret, sive glorificatio locum habuisset sine marte praevia, sive locum habuisset post mortem per resurr-ectionem. 360. Censura.- Haec thesis est de fide divina catholica definita a Pio XII: «Auctoritate Domini Nostri Jesu Christi, Beatorum Apostolo– rum Petri et Pauli ac Nostra pronuntiamus, declaramus et definimus dfrinitus revelatum esse: Immaculatam Deiparam semper Virginem Mariam, expleto terrestris vitae cur~u, fuisse corpore et anima ad cae– lestem gloriam assumptam» ( 4). 361. Nota bene. a) In hoc textu definitur assumptio Btae. Mariae Virginis sensu praecisivo, nihil affirmans de modo quo Bta. Virgo Ma– ria cursum hujus vitae expleverit, utrum scilicet per mortero naturalem aut per simplicem translationem. (4) AAS., 42 (1950), 753.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz