BCCCAP00000000000000000000548
DE B. MARIAE VIRGINIS ASSUTu1PTIONE, th. S, n. 357-358 291 nonnisi per mort-em ipsius pl-enam debebat victoriam supra diabolum obtinere. «Idcirco, ait Pius XII, augusta Dei Mater..., utpote generosa divini Redemptoris socia ... id tandem assecuta est... utque, quemadmodum jam Fili1ts suus, devicta marte, corpore et anima ad supernam Caeli glo– riam eveheretur» (16). ART. II De Beatae lUariae Virginis resurrectione et ejusdem glorificatione. THESIS 9.ª: Propter speciale Dei privilegium, Bta. Virgo Maria corpore et anima ad caelos assumpta est. 358. Connexio materiae.-In thesi praecedenti actum est de vera marte Beatae Mariae Virginis per ejusdem corporis et animae veram et realem separationem; unde vere dicendum est Btam. Virginem Ma– riam ex hac vita migrasse non aliter ac reliqui homines, quatenus ,ejus corpus ab ejus anima realit-er separatum fuerit; quomodo autem id con– tigerit, an scilicet ex intensitate amoris (1), an ex vi doloris (2), prorsus nescimus. Fuerunt aliqui Sancti Patres qui falso intellig,entes illud Le., 2; 35: «Et tuam ipsius animam pertransibit gladius», dixerunt Beatam Virginem Mariam martyrium subiisse (3); quae tamen sententia a ne– mine admittitur, nec certo admittenda est. Status quaestionis.-Quaeritur igitur nunc utrum corpus et anima Beatae Mariae Virginis ita maneant usque adhuc separata ut exspec– tent, sicut et nos, resurrectionem mortuorum, an, e contra, statim post mortem fuerint unita per anticipatam ejusdem corporis resurrectionem, et ad Caelos evecta per definitivam ipsius glorificationem. Affirmamus Btam. Virginem Mariam non exspectare resurrectionem mortuorum, eo quod, prop,ter speciale privilegium, ejus corpus fuit ab ejus anima informatum et ad Caelos assumptum, ubi ipsum composi– tuni substantiale-Beata scilicet Virgo Maria~corpore et anima substan– tialiter unitis, ad caelestem gloriam assumptum est. (16) Ibid. Tam multa de hac re conscripta sunt ut fere impossibile nobis sit comnletam bibliographiam tradere. Cfr. CRISÓSTOMO DE PAMPLONA, La muer– te de la Santísima Virgen a la l1tz de la Sa_qrada Escritura, de la Tradición y ele la Teología, in VerVid., 6 (1948), 143-165; CANAL. San Juan Damasceno, Doctor de la nwerte y de la Asunción de María, in EstMar., 12 (1952), 269• 300; BASILIO DE SAN PABLO, Si la gracia de Maria excluye o reclama su miterte, in EstMar., 5 (1946). 305-345; CUERVO, El dogma de la Inmacitlar!a y la miterte de Maria, in EstMar., 9 (1950), 213-225; SAURAS, La Asunción de la Santísima Virgen (Valencia, 1950), etc... (1) Cfr. COLOMER, La nwerte de Maria a la luz del amor, in EstMar., 9 (1950), 269-287; ALASTRUEY, Op. cit., 412-418; GREGORIO DE JESÚS, La muerte de amor de Maria, in EstMar., 9 (1950), 239-268. (2) Ita STus. PETRUS DAMIANUS, De celebrandis vigiliis, 1; PL., 145, 801. (3) Ita Til\WT,IEt:S HIEROS., Orat. in prophetam Simeonem, PG., 86, 246 sqs.: STUS. AUGUSTINUS, Epist. ad stum. Paulinum, PL., 33, 644; STUs. !SIDORUS, De ortu et obitu Patrum, PL., 83, 148 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz