BCCCAP00000000000000000000548

290 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 8, n. 356-357 immortalitatern non conferebat), possit esse nostra advocata ante di– vinam bonitatem et misericordiam» (10). Pius XII, etsi scient€r in Bulla «Munificentissimus Deus», vitavit definitiorn~m mortis Beatae Mariae Virginis, tamen saepissime locutus est de ejus marte: primo, testimoma aliorum allegando, et secundo, eam ex propriis, saltem indirecte, affirmando: «Slquidern christifideles, suorum Pastorum institutione ac ductu, a Sacris Litteris didicere Virginem IVlariam..., vitam egisse... doloribus af– fectam ... Parique modo haud difficile iisdem fuit assentiri magnam etiam Dei Matrem, quemadmodum jam Unigenam simm, ex hac vita deces– sisse» (11). In his verbis Romanus Pontifex testatur persuasionem populi chris– tiani, sub ductu et institutione suorum Pastorum habitan::, non aliam fuisse nisi Btam. Virginem Mariam, magnam etiam Dei Matrem, non aliter ac ipsum Jesum ejus Unigenam, ex hac vita decessisse (12). 357. Probatur.- Doctrina. quam in thesi defendimus, nititur prae– cipue consensu totius populi christiani totiusque antiquae traditionis, quae, uti scitur, festum Dormitionis institui,t ad celebrandam assumptio– nem Btae. Maria-e Virginis in caelum ejusque mortem. Quapropter dicere potuit Suarez: «Sine ulla dubitatione dicendum est Btam. Virginem niortem obiisse. Ita sentit hoc ternpns Un:versa Ecclesia» ( 13); hinc Sancti Patres cujusque temporis homilias scripse– runt quibus populum christianum docebant mortem Btae. Maria-e Vir– ginis. Id etiam colligitur ex Liturgia, in qua clarn affirmatum fuit per sae– cula Btam. Virginem Mariam mortem subiisse temporalem. «Veneranda nobis, Domine, hujus est diei festivitas, in qua sancta Dei Genitrix mortem subiit temporalem, nec tamen mortis nexibus de– primí potuit». «Subveniat, Domine, plebi tuae Dei Genitricis oratio, quam, etsi pro conditione carnis migrasse cognoscinius, in caelesti gloria apud Te pro nobis orare sentiamus» (14). Ex ratione theologica.-Beata Virgo Maria, «utpote generosa Divi– ni Redemptoris socia» (15), easdem partes habuit in lucta et in trium– pho erga diabolum quas habuit Christus in opere nostrae redemptionis. Nunc autem Christus mort€m marte devicit. Ergo et Bta. Virgo Maria (10) In allocutione cum legeretur decretum de tuto pro canonlzatione Beatae Thouret, L'Osservatore Romano, 16-17 aug. 1933, ubl continetur textus italus. (11) Bulla Munificentissimus Deus, AAS., 42 (1950), 759. (12) Cfr. SoLÁ, La m1Lerte de la Santísima Virgen en la Constitución Apostólica «Munificentissimus Deusl>, in EstMar., 11 (1952), 125-155; ALDAMA, Los pri– meros comentarios de la Bula «M1mificentissimus Deusl>, in EstEcl., 25 (1951). 377-387. (13) In III, Q. 38, dlsp. 21, s. 1, n. 2. (14) Cfr GoNZÁLEZ, La dormición de María en las antiguas liturgias, in Mar., 9 (1950), 63-69; CAPPELLE, L'oraison «Veneranda» a la Messe de l'Assomp.. tion... ». in EphThLov., 26 (1950), 354-364. (15) Bulla Munificentissimus Deus, AAS., 32 (1950), 768.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz