BCCCAP00000000000000000000548

DE MORTE B. M, VIRGINIS, th. 8, n. 354-356 289 rificationem habuerit in caelo quin per talem separationem animae a corpore transierit. Dicimus nos Btam. Virginem Mariam vere mortuam esse quatenus ejus anima a corpore separata est. Affirmamus nudum factum et praes– cindimus omnino a tempore quo illa separatio duraverit, a modo quo peracta fuerit et ab aliis circumstantiis et adjunctis, plus minusve ac– cidentalibus et legendariis. 355. Adversarii, a) In antiquitate christiana solus Stus. Epipha– nius mortem Btae. Mariae Virginis negavit, vel potius in dubium re– vocavit .(1), ut contra adversarios perpetuae virginitatis Mariae melius ac efflcacius argueret; dicebat enim ipse carnem illam, quae nullam agnoverat unionem maritalem, corruptioni mortis tradi non debuisse. b) Saeculo xvn, quidam Pseudo-Athanasius propugnavit immortali– tatem Btae. Mariae Virginis, contra quem scripsit Beverini (2). e) Saeculo XVIII, Jgnatius de Camargo .(3) et saeculo XIX, Domini– cus Arnaldi, secundum quem Bta. Virgo Maria in caelum fuisset as– sumpta quin transierit per mortem .(4), cui adhaeserunt Pennachi et Virdia (5). d) Nostris in diebus hanc ipsam sententiam renovarunt nonnulli Theologi, ut Jugie .(6) et Roschini (7), juxta quos Bta. Virgo Maria im– mortalis fuisset non tantum de facto, sed etiam de jure, eo quod prop– ter gratiam praeservationis quam habuit ab initio, immunis esset a mortalitate .(8). 356. Censura.-Quod Bta. Virgo Maria vere mortua fuerit, est doc– trina theologorum omnino communis per plura saecula, quae non po– test ullo modo labefactari propter dissensum aliquorum theologorum hinc inde dispersorum; haec doctrina est omnino conformis traditioni omnium saeculornm et magisterio ordinario Ecclesiae (9). Pius XI haec habet: «Orando assidue debet fieri Maria nostra quo– tidiana Mediatrix, nostra vera advocata; ita ut possimus sperare ab illa, Assumpta in gloria caelesti, quod in hora nostrae mortis, quae est similis suae (cum Ipsa similiter ac nos vitam finierit, quia in Ipsa non juit gratia creationis. sed gratia redemptionis, quae veram et propriam (1) STUS. EPIPHANIUS haec scrip§it: «Si falso jactari quispiam exlstimet, llcet sacrarum litterarum vestigia consectari, in quibus nullam de l\Iariae obitu mentionem reperiet, mortua sit necne, sepulta an non sepulta fuerit ..., quamquam illud non affirmo penitus, neque aut immortalem permansisse definio, aut utrum mortua sit confirmare possum)). Haer., 78, n. 2; PG., 42, 716; cfr. etiam CAMPANA, op. cit., lib. 1, p. 2, q. 5, c. 1, a. l. (2) Cfr. CARLOS BALIC, La controversia acerca de la muerte de Maria Santísima desde la Edad Media hasta nuestros días, in Estl\Iar., 9 (1950), 101-123. (3) Ibid. (4) Cfr. JuarE, La mort et l'Assomption de la sainte Vierge, 515 sqs. (5) Ibid. (6) La mort et l'Assomption de la sainte Virge, Citta del Vaticano, 1944. '(7) Mariología, Milán, 1942; Io., Il problema della marte di Maria dopo la Costituzione Dogmatica «M1mificentissimus Deus», in Mar., 13 (1951), 148· 163; T. GALLus, La Madonna Assunta (Roma, 1951); cfr. de hoc libro M. QUERA, Un libro sobre la inmortalidad de María, in EstEcl., 26 (1952), 365-378; G. RoscHINr, La madre de Dios según la fe y la Teología, 2 vol. (Madrid, 1955), vol. 2, pag. 234-274. (8) Cfr. ALASTRUEY, op. cit.. pag. 412 sqs. ('9) Cfr. SThS., loe. cit., n. 205. MAN. THEill.. DOGM.-IIr.-20

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz