BCCCAP00000000000000000000548
288 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 8, n. 353-354 eju8» (1); conveniens enim erat divinae sapientiae et omnipotentiae sapientissimae ut Beata Virgo Maria, qua-e in omnibus fuerat extra com– munem ordinem constituta, modo etiam non ordinario ab hoc mundo exiret, ita ut Dei opera in omnibus fuiss,mt accommodata et sibi con– .sentanea; si enim adventus Beatae Virginis Mariae in hunc mundum legem transcendebat ex ordinatione divina communem, suus etiam in caelum ingressus debuit communem legem transcendere; si vero, e con– tra, Virgo Maria aliter de hoc mundo exiisset, exceptionem quamdam admittere aeberes in operibus divinis, in quibus id sempei ocurrit quod talis est finis vitae quale fuit ejus principium (2). Agendum igitur nobis est in praesenti d,e Assumptione gloriosa Bea– tae Mariae Virginis in caelum; ad cujus adaequatam investigationem tria occurrunt consideranda: l.º) Utrum Bta. Virgo Maria vere mortua Juerit, quatenus ejus cor– pus ab ejus anima ver-e et realit-er separaitum fuerit. 2. 0 ) Utrum Bta. Virgo María vere a mortuis resILrrexerit, quatenus ejus corpus cum ejus anima sin-e corruptione sepulchri statim unitum fuerit. 3.º) Utrum -ejus corpus resuscitatum evectum fuerit cum ejus ani– ma in caelum. Sciendum -enim est quod hoc mysterium Assumptionis potest dupli– citer considerari, in abstracto scilicet et in concreto. Nunc autem, in abstracto consideratum pos.set omnino stare quin Bta. Virgo Maria nec mortua nec resuscitata fuerit, sed solum adsumpta per ejusdem glori– ficationem; in concreto vero consideratum, seu prout nobis apparet in Sacra Liturgia et in consensu populi. christiani, hoc mysterium tria im– portat: mortero scilicet praeviam, resurr-ectionem a mortuis anticipa– tam, ejusque assumptionem sive evectionen in ca-elum. Quapropter ha-ec tria a nobis consideranda sunt; et primo quidem, de ejus marte; secundo, de ejus resurrectione et glorificatione; et ter– tio, tamquam totius tractatus complementum, de ejus potestate regia. ART. I De morte Btae. Mariae Virginis THESIS 8.ª: Beata Virgo Maria vere mortua est. 354. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum Beata Vir– go Maria ex hoc mundo discesserit per veram separationem animae a corpore, in quo consistit theologicus conceptus mortis, an e contra glo- (1) Gn., 3, 15. (2) ((Pour quiconque a une idée meme incomplete de la dignité de la Mere de Dieu, il paraitra tout naturel que l'Assomption doive couronner ses prerro– gatives autant du moins que !'esprit humain peut penetrer les desseins de Dieu». 'RENAUDIN, La Doctrine de l'Assomption de la Tres S. Vierue, sa de– Jinibilite, pag. 50.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz