BCCCAP00000000000000000000548

DE MORTE V. M. VIRGINIS, th. 8, n. 352-353 287 Argumenta pro hac sententia: Uti patet, haec sententia non dicit Beatam Virginem Mariam esse causam principalem gratiae, nam causa principalis gratiae solus Deus est vel esse potest, cum gratia nihil aliud sit quam quaedam participa– tia divinae naturae, et nulla proinde creatura possit talem participa– tionem efficere. Est igitur Maria causa physica gratiae instrumentalis, eo modo qua sacramenta et Chí:isti humanitas etiam causae physicae instrumentales dicuntur; quapropter in Beata Virgine Maria quaedam virtus instrumentalis physica admittitur cujus ope ad gratiae collatio– nem concurrit. 1. 0 ) Beata Virgo Maria est intime cum Christo associata in opere redemptionis nostrae. Jamvero Christus in sua humanitate est causa physica instrumentalis gratiae. Ergo et Beata Virgo Maria. 2. 0 ) Haec sententia cohaeret cum dictis Patrum, Theologorum et Romanorum Pontificum, qui Mariam acquaeductum, collum Ecclesiae... appellant. Sed haec nomina aliquam videntur importare causalitatem physicam Ergo... 3. 0 ) Juxta axioma mariologicum quidquid Deus concesserit aliis crea– turis, affirmandum est etiam de Maria. Sed Deus concessit sacerdotibus. esse causas instrumentales physicas gratiae. Ergo et Beatae Mariae Virgini id concessum est... 4. 0 ) Ecclesia est corpus quoddam mysticum, in quo caput et mem– bra enumerantur. Jamvero Virgo Maria est mater physica Christi qui est caput Ecclesiae. Ergo etiam debet esse mater physica omnium mem– brorum. Sed hoc obtineri nequit nisi per collationem gratiae sanctifi.– cantis, quae est vita Ecclesiae. Ergo Beata Virgo Maria est etiam causa physica instrumentalis gratiae. Respondeo.-Haec tamen sententia easdem omnino habet difficulta– tes in praesenti ac in aliis locis ubi defenditur; quapropter a nobis non potest uno modo admitti. Mediato igitur Mariae dicenda est moralis, con– sistens scilicet in impetratione sive formali sive interpretativa, quae tamen tam efficax 6t universalis est ut intercessionem Sanctorum atque Angelorum non tantum gradu et ambitu, verum etiam specie longe su– peret (5). CAPUT VI DE ASSUMPTIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS IN CAELUM 353. Connexio materiae.- Jam ad ultinium Beatae Mariae Virgin1S mysterium felici exitu pervenimus evolvendum, quo ipsa Virgo Maria nobis in caelis apparet tamquam Sponsa coronata, tamquam Regina forrrtosissima et tamquam debelatrix diaboli et mo1.1tis invictissima, de– finitivam super inimicos omnes, immo et super ipsam mortem, victo– riam sibi reportans; vere in hoc mysterio rursus elucent illa Dei verba prophetica: «Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo (5) Cfr. Ar.ASTRUEY op. cit., pag. 7'Z4-790.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz