BCCCAP00000000000000000000548

286 DE BEATISSTMA VIRGINE MARIA, th. 7, n. 350-352 1. 0 ) Natura mediationis Beatae Virginis Mariae reponenda non est in eadem linea eodemque gradu ac illa quam a Sanctis exerceri admitti– mus; illa proinde sententia qua•e mEdiationem Virginis Mariae per com– parationem ad mediationem sanctorum explicaret, rejicienda esset ut– pote insufficiens et defectuosa. 2. 0 ) Mediatio Beata¡; Mariae Virginis reponenda non est in eadem linea eodemque gradu ac mediatio Christi; ista enim est principalis, illa vero subordinata et dependens; haec explicatio peccaret per excEs– sum, sicut prior per defectum. 3. 0 ) Mediatio Virginis Mariae reponerida est in aliquo interventu medio, ita ut, sic nobis videtur, debeat declarari per comparationem ad mediationem Christi potius quam per comparationem ad mediationem Sanctorum; ratio est evidens, nam Beata Virgo Maria, juxta praemissa, est Conredemptrix, est decreto divino cum Christo associata in ordine ad reparationem generis humani; et qua talis cooperata est ad gratia– rum acquisitionem; quapropter aequum et justum est ut supra gratias acquisitas aliquod jus habeat dominii et dispositionis. His ígitur praenotatis, pauca dicemus de diversis sententiis a theolo– gis propositis ad hanc quaEstionem dilucidandam. 351. 1. 0 ) Sententia quae explicat naturam mediationis per inter– cessionem.-Haec sententia, secundum quam natura cooperationís Beatae Mariae Virginis explicatur per quamdam intercessionem, ab omnibus omnino theologis, etiam ab illis qui causalitatem efficientem physicam defendunt, admittitur. Et revera nihil forsitan invenietur magis constans tum in Sacra Liturgia tum in Traditione quam postulatio ut Maria pro nobis inter– cedat atque oret pro nobis; sic in traditione Maria saepissime appella– tur advocata nostra, advocatrix potentissima, omnipotentia supplex _(1). Sic Suarez ínter theologos: «Ultimo colligitur ex dictis non solum intercedere pro nobis Beatam Virginem, sed etiam ejus intercessionem esse omnium efficacissimam, ut omnes sancti citati docent, et rationes factae convincunt...» (2). Haec intercessio potest esse dupliciter: expressa scilicet et interpre– tativa; expressa habetur quando Virgo Maria suis votis pulsat aures divinae misericordiae pro nobis aliquid postulando; interpretativa, quando merita ipsius Virginis, in conspectu divino existentia, Deum mo– vent ad misericordíam exercendam; sic etiam, juxta stum. Thomam, Christus in resurrectione reassumpsit corpus cum vulneribus et cica– tricibus ut «Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit, semper ostendat» (3). 352. 2. 0 ) Sententia quae explicat mediationem per causalitatem phy– sicam.-Sunt aliqui theologi, et quidem magni nominis, qui timent ne per intercessionem supra dictam idea habeatur completa atque perfecta circa naturam mediationis; quare existimant mediationem Beatae Ma– riae Virginis in quadam efficümtia physica gratiae reponendam esse (4). (1) STus. JOANNEI, DAMASCENUS, llom. in Annunt. B. V. Deiparae, PG., 96, 647; STUS. GERMANUS, In ingresum s. s. Deiparae, serm. 2, PG., 98, :120; STUs. EPHREM, Precatio in Dei oenitr., t. 3, pag. 540, 537, 531. (2) SUAREZ, De mysteriis vitae Christi, q. 38, a 4, disp. 23, sect. 2, n. 5. (3) STUS. THOMAS, III, q. 54, a. 4. (4) Sic HvGoN, La causalité instrumentale en Theologie, pag. 196-200; LEPr– CIER, OP. cit., ed. 5, pag. 524-528; E. SAURAS, Causalidad de la cooperación de María en la obra redentora, in EstMar., 2 (1943), 319-358; ALASTRUEY, op. cit., pag. 669-674.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz