BCCCAP00000000000000000000548

DE DISTRIBUTIONE GRATIARUM, th. 7, n. 348-350 285 «Sine te nihil piei:atis est, nihil bonitatis, quia IVlater virtuíis es et bonorum omnium». Stus. Germanus: «In Christo ac in. te impletur quod scriptum est: Respiratio nariwn nosirarum es tu; in tegumento tuo et umbra vive– mus» (26). Stus. Bernardinus S.cnensis: «Ornnis nernpe gratia, quae huic caeculo cornrnunicatur, triplicem habet processum. Narn a Deo in Christmn, a Christo in Virginern, a Virgine in nos ordinatissime dispensatur» (27). Et alibí: «Ornniurn gratiarum, quae humano generi descend.mit, sz– cut quod Deus generalis est datar, et Christus est generalis mediator, sic per gloriosarn Virginem generaliter dispensantur. Nam ipsa est col– lum capitis nostri, per quod omnia spiritualia dona corpori ejus mys– tico communicantur» (28). Qui plura adhuc desideret documenta Patrum et Traditionis chris– tianae, adeat auctores qui expresse hanc quaestionem per longum et la– tum evolverunt (29). 349. Scholion: De natura mecliationis Beatae lVIariae Virginis brevis adumhratio. Connexio materiae.-Probavimus in superioribus factum mediatio– nis Beatae Mariae Virginis in distributione gratiarum; jamvero cognita existentia alicujus rei, logicus aestimatur, et est, transitus ad ejus natu– ram sive essentiam cognoscendam; investigare igitur oportet quaenam sit natura hujus mEdiationis. Nunc autEm, mediatio est aliquod munus quod consistere debet in quo– dam exercitio, in quodam veluti interventu, quo Virgo Maria influat in gratiarum collationem; unde quaestio praesens huc redit: quaenam sit natura illius interventus quo Virgo influit in gratiarum distributionem, Negandum non est multa in hac quaestione inveniri sub caligine recondita, quaeque nondum lucem sufficientem acceperunt; theologo– rum igitur est naturam istius influxus investigare, ut major in dies lux huic quaestioni affuatur; quanto enim accuratior sit istius influxus explicatio, tanto facilior erit objectionum contra factum mediationis refutatio. 350. Principia.-Ut autem quamdam, etsi parvam, lucem nos etiam in hanc quaestionem spargere mereamur, aequum nobis est aliqua sta– tuere principia quae aliq110 modo determinent ambitum intra quem sana istius rei explicatio locum habere debeat. (26) PG., 98, 355. (27) Sermo de Annuntiatione B. Virginis, a. 1, c. 2. (28) Quadragesimale de Evangelio aeterno, sermo 10, a. 1, c. 3. (29) BITTR&,IIEUX, op. cit., pag. 194-228, late evolvit hoc argumentum a saecu– lo XIII usque ad IV; tres testimoniorum series enumerat el. auctor : a) Testimonia quae expresse hanc doctrinam tradunt (pag. 194). b) Testimonia quae indissolubilem associationem B. M. Virginis cum Christo proclamant (pag. 216). e) Testimonia quae dominium B. M. Virginis supra res creatas enun• tiant (pag, 222). Cfr. etiam TERRIEN, op. cit., t. 1, lib. 5, c. 2, et J. Rrunoa. La mediación de María en la distribución de las gracias, según los escritos eclesiásticos de la primera mitad del siglo XII, in EstMar., 12 (1952), 301-318.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz