BCCCAP00000000000000000000548
2!14 DE BE..ATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 7, n. 348 ritates nivelatae quae non verbo scripto, sed orali, ad nos usque per– v,enerunt; sunt et aliae quae in sacra Scriptura insinuatae vel im– plicite contenta-e, majorem obtinuerunt ac clariorem manifestationem in Patribus aliisque testibus traditionis; quapropter theologorum est id investigare atque inquirere ut plena fiat lux in v-eritatibus a Deo revelatis. Ut autem vim probativam habeant allata testimonia, -evidens est quod probare debent id quod probationis est objectum; quare non suf– ficiet ea afferr-e documena quae Beatam Virginem Mariam appellent Mediatricem eo quod mater fuertt Redemptoris, vel quia ad nostram salutem cooperata fuerit per suam compassionem ad gratiarum acqui– sitionem, etsi exinde ratiocinio theologico cooperationem ipsius ad ac– tualem gratiarum distributionem deducere possimus, uti supra fecimus et nos. Praeterea id ,etiam notandum censemus: quod minime requiratur, ut argumentum Traditionis existat, fides continua omnium omnino sine interruptione saeculorum, sed sufficit cerla quaedam temporis differen– tia, in qua constet talem fuisse consensum populi christiani ejusque Doctorum v•el Patrum; si enim id certo constet, argumeritum habetur infallibile eo quod Ecclesia numquam possit in error,e manere propter specialem Spiritus Sancti promissam aclsistentiam. His igitur dictis, operae pretium for€t testimonia protrahere anti– quitatis christianae in quibus mediatio Virginis Mariae asseratur; sed quia haec probatio nimis longa evaderet, sufficiant aliqua brevissima. Stus. Albertus Magnus: «Est (Maria) divinarum illmninationum im– mediate susceptiva; ipsa ( est) omniurri bonitatum universaiiter clistri– but'iva (20). «Deus quidquid boni dat creaturis suis, per manus Matris Virginis vult transire» (21). Beata Virgo «ad hoc... data est rnundo quasi aquaeductus per ipsam a Deo ad homines dona coelestia jugiter descenclerent» (22). Stus. Ildephonsus: «Ornnia bona quae (sanctis) summa Majestas de– crevit facere, tuis manibus decrevit commendare, commissi quippe sunt tibi thesauri et ornamenta gratiarum» (23). Stus. Bernardus: «Nihil Deus nos habere voluit, quod per Mariae manus non transiret» (24). «Talle corpus hoc solare, quod illuminat mundum, Ubi dies? Talle Mariam, hanc maris stellam, maris utique magni et spatiosi; quid nisi caligo involvens, et umbra mortis, ac densissimae tenebrae relin– quuntur?! Toiis ergo medullis cordium, totis praecordiornm affectibus, et vo– tis omnibus Mariam hanc veneremur; quia sic est voluntas ejus qui totum nos habere voluit per Mariam» (25). (20) Mariale, q. 29, parag, 2; Op. omn., t. 37, pag. 62. (21) De laudibus B. M. V., lib. 3, n. 4; Op. omn., t. 36, pag. 91. (22) Jbid.. lib. 9, c. 15, n. 2; Op. omn., pag 441. (23) Líber de corona Virginis, c. 15; PL., 96, 304. (24) Sermo pro Vigilia Nativ. Dom., 3, n. 10; PL., 183, 100. (25) In Nativ. B. M. Virginis. sermo de Aquaeduetu, PL., 183, 441.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz