BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVINITATE CHRIS_T_I.c...,_t_h_._1_,_n_._5_-6_________ 5 tica referunt quidem id quod tune temporis a vulgo credentium af– flrmabatur, non vero id quod realiter historice actum est. RespondE:mus nos impiam esse et uno fundamento destitutarn hanc explicationem, et contra omnem vel apparentiam historicarn; et sta– tim probamus ipsmn Christum explicite de se ipso dixisse se esse Deum, sibique attribuisse jura et attributa divina, talia scilicet quae soli Deo competere possunt et quae sine magna blasphemia horninibus attribui nequeunt; et hoc modo retrotrahimur ad considerationem ipsius testi– monii quod de se ipso dedit Christus; haEc igitur est ratio cur sepa– ratim sumarnus Evangelia Synoptica, praedicationem Apostolorum, et deinde IV Evangclium Sti. Joannis. Status quacstionis.- Quaeritur igitur in praesenti utrum Jesus Chris– tus, ille scilicet qui filius fuit Mariae et Joseph, verus sit Deus, verusque Filius Dei naturalis. Respondemus affirmative, et nostrum assertum urobare intendimus ex testimonio quod de se ipso dedit Jesus, prout hoc testimonium in Evangeliis Synopticis continetur. 6. Adversarii. a) Ebionitae, qui, cum unitatem Dei salvare voluis– sent, dixerunt Christum esse simplicem hominem, Deo specialiter uni– tum (6). b) Cerinthiani, qui dixerunt Christum esse unum ex eonibus; jarn– vero in sententia Gnostica, eones sunt entia intermedia ínter Deum et reliquas crrnturas; cum enim Deum non deceret contactum habere cum creaturis, ipse eones creavit quorum est mundurn creare et gu– bernare ... ; postea distincte agemus de systemate ipsius Cerinthi, con– tra quem, teste Sto. Irenaeo, Stus. Joannes suum scripsit Evangeliurn. e) Paulus samosatenus, qui defendit Christum prirnum locum ha– bere inter omnes Dei filios adoptivos. Quid dicendum de Rationalistis, Atheis, Moderriistis? -En quid di– cat Card. Franzelin: «Cum Rationalistis vero nostrae et superioris aeta– tis theologice haberi quaestio nulla potest; theologia enim nostra sup– ponit principia fidei et est ipsamet fides quaerens intellectum. Quam– diu igitur christiana principia omnia negant, cum iis et pro iis agen– dum et orandum, sicut factum est semper in Ecclesia et fit cum Gen– tilibus et pro Gentilibus. Proponenda est eis fides sub motivis credibi– litatis luculcntissimis et orandum pro eis ut lumine gratiae illustren– tur; sed certe, disputatio cum eis non pertinet ad tractatum theolo– gicum de Incarnatione, nisi quatenus forte difficultates speciales et huic tractatui propriae essent dissolvendae» .< 7). Rationalistae igitur non pertinent ad nostram rhesim nisi materiali– ter, in quantum negant divinitatem Christi; si enim quaeras principia, quibus nituntur, videbis nullum adesse nobis et ipsis commune prin– cipium; cum ipsis igitur non possumus theologice disputare; idern die de Modernistis aliisque similibus. Modernistae. Aliquid tamen speclale dicere op0rtet de Modernistls ut bene intelligantur argumenta nostra. Modernistae distinguunt inter Christum historicum et Christum fidei; primus est me Jesus Nazare- (6) Cfr. TixERONT, Histoire des dogmes, ed. 4, t. I, pags. 173-1778 sqs.; in DTC., art. Gnosticisme, Incarnation, etc... (7) FRANZELIN, De Verbo Incarnato. pag. 5.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz