BCCCAP00000000000000000000548

DE DISTRIBUTIONE GRATIARUM, th. 7, n. 347-348 283 Christum per haec verba voluisse significare Beatam Virginem Mariam esse nostram matrem, non tantum usque ad illud instans, sed etiam in futuro. «Non itaque meram maternitatem quae jam in praeterito aderat publice agnovit, sed etiam maternitatis munus pro futuro solemniter proclamavit..., sed munus hoc maternitatis, quod ipsi tune a Christo fuit concreditum, secundum sensmn ob-z;ium et naturalem importat coope– rationem Mariae ad procurandam, fovendam, conservandam, et augen– dam hominum vitam supernaturalem» (17). 4.") In prima promissionE: Redemptoris: «Inimicitias ponam in ter te et mulierem... » (18). Praesupponendum est ex Introductione ad sacram scripturam agi in hoc textu de Beatissima Virgine Maria, quae est illa mulier a Deo promissa, quae simul cum suo semine, suo scilicet Filio, erit contra dae– monem praeliatura; ita intellexit tota retro christiana Traditio quam Pius IX in Bulla Ineffabilis semel pro semper corroboravit: «Equidem Patres Ecclesiaeque Doctores... docuere divino hoc oraculo clare aperte– que praemonstratum fuisse misericordem humani generis Redempto– rem... ac designatam Beatissimam ejus Matrem Virginem Mariam, ac simul ipsissimas utriusque contra diabolum inimicitias insigniter ex– pressas» 09). Nunc autem, talis associatio Chri.stum mter et ejus Matrem in hoc liextu annuntiatur, ut -eadem sit pugna, eademque victoria Christi et Mariae supra suum communem inimicum; quod idem est ac affirma– re cooperationem Virginis Mariae non solum ad redemptionem generis humani, sed etiam ad ipsius sanctificationem per gratiarum collatio– nem; et quia agitur de plenissimo triumpho reportando et de lucta sem– piterna, nec-esse est testimonium intelligere de cooperatione continua Beatae Mariae Virginis ad triumphum plenissimum Christi. Aliis verbis, associatio Beatae Mariae Virginis cum Christo in hoc loco prarnnnuntiata, eousque se extendere debet quousque se extendit munus Christ1 exercendi inimicitias contra diabolum et triumphum ple– nissimum ab ipso reportandi. Atqui hoc munus Christi se extendit non solum ad redemptionem generis humani per mortem ipsius, verum etiam ad collationem gratiarum per mortem ejus acquisitarum. Ergo et munus Beatae Mariae Virginis ad haec se extendere debet. Intelligi ergo in hoc loco oportet talis inter Christum et Mariam associatio ut continua sit lucta, et plena victoria; nunc autem, nec lucta esset continua ex parte Mariae si ista ad redemptionem tantum cooperatur, nec plena foret victoria si ad distributionem gratiarum non cooperaretur. Ergo in prima Promissione Redemptoris saltem implicite continetur mediatio Beatae Mariae Virginis in distributione gratiarum. 348. Argumentum desumptum ex Traditione.-Necesse non est di– cere quanta sit vis istius argumenti; nam, uti scitur, sunt multae ve- (17) BITTREMIEUX, op cit., pag. 189. (181 Gn.. 3, 15. (l 'J) Bulla Ineffabilis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz