BCCCAP00000000000000000000548

282 DE BEATISSIMA V[RGINE MARIA, th. 7, n. 347 Virgo Maria, nova Eva, debet jugiter influere in suos íilios novam vi– tam, quod fit per gratiarum distributionem. 347. Argumentum desumptum ex Sacra Scriptura.-Veritas, quam in praesenti statuimus, si non certo demonstratur, saltero aliquo modo jam insinuatur in Sacris Litteris, quando in istis agitur de externa col– latione gratiarum a Christo peracta; nam ibi apparet semper Beata Virgo Maria tamquam Mediatrix gratiae confer,endae. Sic apparet in Visitatione et in nuptiis Cana Galileae et in prima promissione Redemptoris, sicut etiam in morte Christi; in omnibus istis locis, in quibus certe gratia Christi derivatur ad homines, apparet et Beata Virgo Maria intime cum Christo associata in ordine ad gra– tias dispensandas; denique id etiam insinuari videtur in primo Spiritus Sancti adventu, in quo sanctificatio solemniter et publice perfecta est. Panca de his omnibus locis dicemus: l. 0 ) In Visitatione Mariae ad, Elisabcth, Joannes Baptista, in ute– ro suae matris adhuc existens, repletur gratia et Spiritu Sancto; at gratia ei infunditur quando Beata Virgo María ad suam consangui– neam loquitur. «JoannEs materno in utero sanctificatur charismate insigni, ait Leo XIII, lectisque donis ad vias Domini parandas instituitur; haec ta– men contingunt ex salutatione 1Vlariae cognatam divino afflatu visen– tis» (14). Nam, et dum privatam in terris vitam egit, Ipsam adscivit (Chris– tus), utriusque prodigii administram, quae tune primum patravit, alte– rum gratiae, quo ad Mariae salutationem exsultavit infans in utero Eli– sabeth; alterum naturae, qua aquam in vinum convertit ad Canae nuptias, et cum supremo vitae suae publicae tempore ... » ( 15). 2.º) In Cana Galilaeae clarius adhuc, si possibile est, apparet Mariae interventus in patratione primi miraculi. Pius XII: «Ac praeterea Unigena ejus, Ejus materni vrecibus in Cana Galilaeae concedens, mirabile signum vatravit, quo crediderunt in Eum discipuli Ejus» (16). 3.º) In marte Christi, cum Christus verba pronuntiat: «Ecce ma– ter tua. Ecce filius tuus»; qua,e verba vacua omnino forent nisi veri– tatem in praesenti adsertam continerent. Christus ,enim relinquit nobis Mariam ut matrem nostram cujus influxu et vivemus et crescemus et in vita spirituali consummabimur; Maria, uti supra jam diximus, nostra mater evasit per hoc quod suo influxu nos g,enuit ad vitam, et qua talis fuit a Christo promulgata; at ridiculum etiam foret cogitare quod tune cessaverit a munere matris; nonne forsitan ridícula evaderet maternitatis promulgatio in eo prae– ·cise instanti in quo ipsa maternitas c-essaret? Concludendum igitur est (14) LEO XIII. Encycl Jucunda semper, sept. 1894. (15) Encycl. Augustissimae Virginis, ASS., 30, 129. (16) Encycl. Mystici Corporis, AAS., 35, 247.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz