BCCCAP00000000000000000000548
DE DISTRIBUTIONE GRATIARUl\1, th. 7, n. 346 281 trae redemptionis; opus enim Redemptionis non 1;st Incarnatio, nec· passio et mors Christi; nec actualis hominum sanctificatio separatim sumpta; est e contra unum opus quod in Verbi Incarnatione initium habet, et in applicatione meritorum Christi ad homines sanctifican– dos consummatur. Beata igitur Virgo Maria, quaE; jam in prima parte istius operis, nempe in Incarnatione, ad nostram salutem cooperata est, eo ipso coop,:rari debet ad totum opus nostrae salutis; quapropter de– bet etiam nunc cooperari ad gratiarum distributionem; secus enim hiatum quemdam admittere cogeremur, quod in operibus divinis certo admissibile non rnt _(13). Secunda ratio convenientiae desumitur ex unione Beatae Mariae Virginis cum Christo Jesu. Factum quoddam est, ab omnius demonstrabile, quod Beata Virgo Maria sit semper et ubique Christo suo Filio intime unita, tum in prophetiis et vaticiniis Christum-Messiam annuntiatibus, tum in vita ipsius Christi; considerare enim oportet quod Prophetae Mariam an– nuntiant, Patriarchis promittitur, typis ac figuris innumeris veluti de– lincatur; praeterea cum jam tempus adveniss-et Messiam in terris a Patre mittendi, a Maria Virgine accipit corpus, ab ea accipit quidquid in se habet; nulla tune s,eparatio, nullaque dissociatio; immo potius. Maria magis ac magis cum Christo conjungitur, cum Christo vivit, cum Christo fatigatur et peregrinatur et suffert; cum ipso in Bethleem, cum ipso in Nazar-eth, cum ipso ín Cana Galileae, cum ipso denique Calvarium ascendit, ibique omnia sustinet, ejusque voluntas et amor et dolor cum Christo tam intime conjunguntur ut una in Cruce Matris et Filii sit voluntas unaque oblatio. Nunc autem, si tanta est Mariam inter et Christum unio, aut me– lius unitas, quomodo Mariarn Virginem dicemus a Christo in caelis separatam in distributione gratiarum, s,eu in applicatione gratiae in Re– demptione acquisitae? Unitas igitur Christi et Mariae exigit rursus co– operationeni Beatae Mariae Virginis cum Christo Jesu in gratiarum distributione. Tertia ratio convenientiae desumitur ex associatione Beatae Ma– riae Virginis ad Christum novum Adamum tamquam nova Eva. Maria in aeconomia Redemptionis easdem hahet parfos quas habuit Eva in nostra perditione. Jamvero Eva, per suam cooperationem ad pec– catum Adami, mater fuit omnium in Adamo morientum, ad vitam scili– cet spiritualem; quo facta est jure mater omnium spiritualiter mortuo– rum; ,et quando homines, naturali generationis via ab Adamo actu descendunt, non tantum de jure, sed -etiam de facto mater evadit ho– minum supernaturaliter mortuorum; sic igitur Eva non solum in prin– cipio cooperata est ad privationem gratia,e in genere humano, sed etiam de facto aliquid cooperatur ad communicandam mortem iis homi– nibus qui ad vitam naturalem nascuntur. Eodem igitur modo Beata (13) «Il v aurait une spece d'inconsequence a mutiler cet ordre, et le plan divin. y perdrait pour une grand part et sa bcaute et son unité». TERRIEN, OP•. cit., p. 2, t. 1; BAINVEL, OP. cit., pag. 15.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz