BCCCAP00000000000000000000548

280 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 7, n, 345-346 345.-Vis istius argumenti in eo reponenda est quod aequum et jus– tum omnino videtur quod ille qui titulum quemdam obtinuit in aliqua re, possit etiam illum explere; secus enim inutilis omnino talis titulus evaderet; nexus quidam existit inter titulum et ejus usum. Ut autem hanc doctrinam aliquo exemplo illustremus, sufficiat con– siderare Christum qui, propter suam passionem et mortem, gratiae the– saurum acquisivit, titulumque Redemptoris obtinuit; nunc autem, nemo est qui non videat Christum qua redemptorem esse etiam praedicti the– sauri dispensatorem. «Sane vero, si de potentia Dei alJsoluta loquamur, fieri potuisset ut Christus hamo solum mereretur gratiam, Deus vero illam nobis per se dispensaret, secluso omni ministerio humanitatis assumptae. Sed hoc rectus ordo non ferebat, quia si humanitas est organum divinitatis, de– buit etiam esse administra eornm quae merito comparavit. Ac per hoc, sicut a Christo pro nobis passo oritur meritum, ita ab eodem descendit dispensatio et effectio bonorum quae patiendo nobis promeruit» (12). Sic igitur dicimus censendum fore de Beata Virgine Maria, propor– tione tamen servata cum sua cooperatione subordinata et secunda– ria; eo ipso quod ad gratiae thesaurum acquirendum cooperata est, jus etiam habet illum dispensandi et de eo disponendi. Confirmatur.- Hoc argumentuni inajori adhuc vi roboratur si con– sideremus Mariam esse adhuc cum Christo in caelo associatam, sem– perque viv-ere ad interpellandum pro nobis ad Christum suum Filium et ad Patrem. Nunc autem, si Deus hunc titulum in consideratione non haberet et alio modo dispensationem gratiarum decerneret, nonne incongruen– ter ac incohaerenter ageret? Nonne sapientiae et bonitati divinae, im– mo et amori quo D-eus suam diligit Matrem, repugnare videretur quod Deus Mariam Virginem excluderet in dispiensatione gratiarum quas ipsa sua laboriosa expiatione acquisivit? 346. b) Ex rationibus convenientiae.- Exposito jam argumento quod majorem vim hab€t, aliquas rationes convenientiae addendas cen– semus ut magis ac magis argumentum allatum roborntur; jam €nim sci– mus id quod Beata,e Virgini Maria-e fuerit conveniens, Deum ei denegare non potuisse; unde -ex hac r-egula nonnulla privilegia Beata-e Mariae Virgini attributa sunt, qua,e pastea Ecclesia suis declarationibus semel pro semper definivit. Prima ratio convenientiae ex -eo d-esumitur quod in operibus divinis talis inveniatur armonia atque admirabilis unitas -existat, ut legem quamdam indeclinabilem constituat, ita ut inceptio alicujus operis in eodem ordine postulet consummationem; sic enim ead-em via, qua Deus initium sumit, eadem ducit in finem. Jamvero per Virginem Ma– riam incoepit Deus opus salutis nostrae. Ergo et per ipsam Virginem Mariam oper-e perficiat necesse est. Hoc argumentum convenientiae magis ac magis roboratur si con– sideretur distributionem gratiarum non esse nisi quamdam partem nos- (12) Bn..LoT, De Verbo Incarnato, pag. 491, in nota.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz