BCCCAP00000000000000000000548

DE DISTRIBU'l'IONE GRATIARUM, th. 7, n. 343-344 279 Christus «unus cum sit Mediator Dei ,et hominum, suam Sibi Ma– trem adsciscere voluit peccatorum advocatam, grafiaeque ministram ac mediatricem-,, (8). Et alibi: «Ipsa Virgo Mater, gratiarum. omn,ium. apud Deum seques– tra» ( 9). Pius XII: «Tanta enim B. Virgo apud. Deum pollet gratia, tanta apud Unigenam suum potentia fruitur, ut quisquis egens opis non ad Eam recurrat, nilllo is alarum remigio, ut Alighierus concinit, volare co– netur» ( 10). Nunc vero, si, uti ait axioma theologicum, íex supplicandi lex est credendi, concludere nobis fas sit, licitum omnino fore et in nostra doctrina catholica plane admissibilem assensum in mediatione Beatae Mariae Virginis in gratiarum distributione, nam Romam Pontífices non tantum dicunt in genere nos habere gratias per Mariam, aut ab Ipsa gratias in nos derivari, v,erum etiam dicunt expresse Mariam esse om– nium gratiarum disp;:nsatricem, et administram, Mariam gratias apud Deum nobis conciliare, nihilque a Cristo nobis impertiri nisi per Ma– riam. 344. Argqmentum desumptum ex ratione theologica et ex nonnullis rationibus convenientiae.-Non pauca sunt argumenta a theologis ana– ta, ut ratione, fidei innixa et fide illustrata, cooperati.onem Beata-e Ma– riae Virginis in distributione gratiarum probent atque demonstrent; nos aliqua tantum adducemus. a) Ex ratione theologica.-Scilicet ex cooperatione Beatae Mariae Virginis in acquisitione gra tiarum. Hoc argumentum, certe fundamentale, in eo est quod statuat ne– xum quemdam inter cooperationem Beatae Mariae Virginis in acquisi– tione gratiarum et ipsius cooperationem in earumdem distributione; hoc argumentum «saepius jam a theologis de praesenti quaestione agentibus invocatur atque ut fundamentale proponi solet» (11); caete– rum est argumentum quod ab ipsis Romanis Pontificibus, in testimo– niis supra allatis, clarissime annuntiatur, estque hujusmodi: Ille qui thesaurum quemdam sua opera et cooperatione acquisivit, jus etiam habet de eo disponendi quoniodo ei libeat; aliis verbis, ille qui aliquid sua cooperatione obtinuit, titulum habet quo possit illo uti. Jamvero Beata Virgo Maria propter suam in opere Redemptionis Chris– ti cooperationem thesaurum gratiae acquisivit quo nos redempti su– mus. Ergo jus habebit seu titulum disponendi, prout ipsi libuerit, de the– sauro gratiarum. Beata igitur Virgo Maria suas partes habet in distribu– tione gratiarum. Ergo novo titulo appellari debet Mediatrix generis hu– mani. (8) Encycl. Miserentissimus Redemptor, AAS., 20 (1928), 178. (9) Litt. Apost. Galliam Ecclesiae jiliam, AAS., 14 (1922), 186. (10) Encycl. Mystici Corporis, AAS., 35 (1943), 248. (11) BITTREMIEUX, OP. cit., pag. 158.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz