BCCCAP00000000000000000000548
DE DISTRIBUTIONE GRATIARUM, th. 7, n. 341-343 277 Romanus Pontifex suo infallibili magisterio doctrinam definiat, non– dum finem imposuerunt nec lucem sufficientem attulerunt; quapropter necesse est recta et solida argumenta majori pondere consolidare, alia nova adducere, mere probabilia perpolire, ut tandem aliquando notum sit quid ut certurn, quid vero ut probabile, quid denique ut definiturn determinari fas sit. Notari tamen debet quod haec doctrina quae nostris in diebus ma– ximam obtinuit diffusionem, non sit simpliciter nova; nam jam apud Patres et Theologos saltem implicite continetur. Stus. Bernardus et Sanctus Albertus Magnus expresse hanc doctrinam tradiderunt, sed non– nisi in hoc et in praecedenti saeculo, per totum orbem terrarum dif-• fusa est. Duae causae sive rationes istius diffusionis a Theologis enumeran– tur: una rernota, altera proxirna; remota, est definitio Immaculatae Con– ceptionis Beatae Mariae Virginis, quae considerari debet tamquam ta– cita quaedam invitatio ad Theologos ut hanc quaestionem expolirent et elucidarent. Proxima, est promulgatio istius praerogativae a Romanis Pontificibus facta in suis Encyclicis, et praecipue in institutione Officii ac Missae Beatae Virginis sub titulo Mediatricis singularurn gratiarurn; quo factum est ut scientia theologica novam atque adhuc inexhaustam litteraturam in lucem ediderit. 342. Censura. l.º) Quod mediatio Mariae sit omnino specialis in ordine ad dispensandas gratias, est de fide ex magisterio ordinario Ec– clesiae. 2.º) Quod praedicta mediatio referatur ad omnes gratias modo ge– nerali, est doctrina omnino certa. 3 1 13. Modus procedendi.- Propon€mus: a) magist€rium Eccl€siae, b) rationem theologicam et rationes conv-enientiae, c) Sacram Scriptu– ram, d) Traditionem chri.stianam. Argumentum. desmnptum ex magisterio ecclesiastico.-Arguinentuin c-ert-e validissimum in scientia theologica est illud quod desumitur ex magisterio Ecclesiae sive docentis sive credentis, quod, quando debitis conditionibus ornatur, non tantum certitudin-em, s-ed etiam infallibi– litatem parit: nititur enim in assistentia Spiritus Sancti a Christo pro– missa, vi cujus Ecclesia Christi numquam a v-ero et recto fidei tramite d-eviabit. 1 Sci-endum tamen est quod magist-erium Ecclesiae aliquid potest do-– cer-e ut conveniens, aliquid ut certum, aliud vero ut revelatum; qua– propter Th-eologorum est id attente perspicere, et doctrinam theologi– cam firmiter stabilire super illud firmissimum fundamentum; nece,:se igitur est -etiam nunc investigar,e quid magist€rium Ecclesiae proponat circa mediationem Beatae Virginis Mariae in gratiarum distribution€. Porro, si attente consideramus testimonia traditionis jam supra relata et alia quam plurima quae apud Theologos citantur, necnon et ·cteclaration€s Romanorum Pontifkum suo munere Pastoris et Ec– cl€siae Doctoris fungentium, evidens est quod Beatae Virgini Mariae
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz