BCCCAP00000000000000000000548
276 DE BEATISSI1\1A VIRGINE MARIA, th. 7, n. 339-341 ART. II De cooperatione Beatae Mariae Virginis ad opus Redemptionis in ordinc ad distributioncm gratiarum THESIS 7.ª: Beata Virgo Maria est nostra Mediatrix in quantum in caelis assistens cooperatur ad gratiarum omnium distributionem. 339. Connexio materiae.- Constat igitur ex supra dictis Beatai:n Virginem M:ariam fuisse nostram mediatricem in opere redemptionis, idque multiplici titulo: quatenus scilicet meruit aliquas circumstantia.s Incarnationis; quatenus Incarnationi suum consensum praestitit, et quatenus Christo fuit associata in omnibus quae gessit propter nos ho– mines et propter nostram salutem, praecipue in passione et marte cru– cis; et quia passio Christi nostram salutem causavit per modum re– demptionis, meriti et sacrificii, istos aspectus consideratione dignissimos p-erpendimus, ut partes quas Beata Virgo Maria habuerit in compas– sione Christi, melius et adaequatius intelligeremus. Haec mediatio Beatae Mariae Virginis est omnium praecipua et fundamentalis, cuí mediatio in actuali distributione gratiarum tota innititur; quapropter de ipsa erat per prius a nobis agendum. Nunc igitur ulterius procedentes, investigandum restat utrum Bea– ta Virgo Maria sit vera mediatrix in dispensatione gratiae in redemptio– ne jam acquisitae; dari enim posset quod nullum habuerit influxum in hac secunda parte aeconomiae divinae. 340. Status quaestionis.-Quaeritur proinde in hoc loco utrui:n Bea– ta Virgo María, quae in caelis nunc -est ad dexteram Filii sui, coopere– tur ad omnium ac singularum gratiarum actualem dispensationem, ita ut propter praedictam cooperationem sit novo titulo mediatrix generis humani. Alio etiam modo qua,estio statui solet: utrum scilicet omnes gratiae veniant ad nos per manus Mariae, vel utrum aliquid sit in nobis quod per Mariam non transeat. Responsum est affirmativum, et quidem quoad omnes et singulas gratias, non tantum quoad gratiam habitualem, sed etiam actualem tam pro intellectu quam pro voluntate (1). 341. Momentum istius quaestionis.-Maxime in eo est quod haec quaestio, praeterquam quod nostrae pietati et devotioni erga Beatam Virginem Mariam sit apta et idonea, nondum sit in nostris diebus cla– rificata nec sufficienter elucidata; Theologi enim, quorum officium est has quaestiones investigare ac plenam lucem in ipsas effundere ut (1) Cfr. de certitudine istius ctoctrlnae P. AUBRON, La mediation universelle de la Sainte Vierge. Essai de qualification theologique, in NouvRevTheol.• 65 ( 1938), 5-35; GABRIEL RosCHINI, La Madre de Dios..., vol I, La mediadora en la distribución de todas las gracias, pag. 563-645.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz