BCCCAP00000000000000000000548

DE B. MARIAE VIRGINIS MEDIATIONE, th. 6 ,n. 337-338 275 vit, in qua seipsam et in seipsa s1t1nmam castitatem cordis et corporis Deo omni sacrificio acceptabilius obtulit, immo ipsum filium suum et filium Dei, non prout panis et vinum in corpus ipsius transferebatur, et sibi specieb1is alienis immolabatur, sed secundum quod in ejus pro– pria carne et sanguine secundum corpus formabatur, sub ipsa sua spe– cie propria in qua eum genuit, spontaneo ejus consensu in ejus passio– ne pro nobis omnibus illum obtulit: ver quam sufficientissimam et gra– tissimam hostiam semel oblatam, Deum tato generi humano reconcilia– vit; qui nimirum excellentissimus actus latriae in opere fuit. Et sic patet, quod beata Virgo omnem actum latriae secundum omnem mo– dum habuit in summo» (36). 338. Rcholion.-Jam in fine istius primae partís, quae agit de eo quod Beata Virgo Maria egerit in aeconomia acquisitionis gratiarum, aliquam nobis placet instituere consideratioriem, ut inde appareant mag– nitudo et sublimitas et suprema dignitas quibus nostra Mater ornata fuerit. Nihil profecto excellentius, nihilque sublimius quam ipsa Persona Christi Redemptoris ejusque opus, quo genus humanum Deo reconcilia– tum est. Nunc age, sicut. in creatione mundi Deo placuit primo homini Adamo aliquod adjutorium el creare juxta illud: «Non est bonum esse hominem solum, faciamus ei adjutorium simile sibi» (37), ita pariter in recreatione mundi ad illum pristinum statum in quo constitutus fuerat ab initio, novum adjutorium placuit suae bonitati instituere, Beatam scilicet Virginem Mariam, cujus ope et coop6ratione, etsi se– cundaria et subordinata, renati sumus ad vitam. Stus. Bernardus: «In te merito respiciunt oculi totius creaturae, quia in te et de te benigna manus omnipotentis, quidquid creavit, recrea– vit» .(38). Stus. Petrus Damianus: «Per ipsam, cum ipsa et in ipsa totam re– remptionem faciendam decrevit Deus, ut sicut sine ipso nihil factum est, ita sine illa nihil refectum sit» (39). In hoc igitur praecise stat excellentia Beatae Mariae Virginis, in hoc et sua dignitas et aequalis majestas et infinita apud Deum omnipoten– tia; haec praerogativa, simul cum privilegio maternitatis, totum quod dici poterit de Maria, aptissime compendiat. (36) Mariale, q, 51, pag, 9'Z; cfr. NARCISO GARCÍA GARCÉS, La cooperación de Ma• ria a manera de sacrificio, in EstMar., 2 (1943), 195-247; R. LAURENTIN, Le probléme du sacerdote marial devant le Magistére, in Mar., 10 (1948), 160- 168; CAROL, De corredemptione B. M. Virginis d.isquisitio positiva, pag. 569- 582, ubi plura testimonia recentiora colliguntur. (37) Gn., 2, 18. (38) Sermo 11 de Annuntiat. B. M. Virginis, PL., 144, 558. (39) Sermo de Annuntiatione.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz