BCCCAP00000000000000000000548
274 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 6, n. 336-337 Christo conjunctionem Ejusdemque gratiam omino singularem, repara– trix ítem exstitit pieque appellatur» (28). Pius XII: «Ipsa fuit, quae vez propriae vez hereditariae labis expers, arctissime sernper cum Filio suo conjuncta, Eumdem in Golgotha una cum maternorum jurium maternique sui amoris holocausto, nova veluti Eva, pro omnibus Adae filiis, miserando ejus lapso faedatis, Aeterno Patri obtulit» (29). Vides igitur quo pacto et quanam mensura Beata Virgo Maria co– operata fuerit ad nostram salutem in sacrificio crucis; -etsi ipsa non habuerit characterem sacerdotalem (quam ob causam non poterit stric– to sensu Sacerdos appellari (30), tamen officio sacerdotis perfuncta est, non solum quatenus Victimam ipsa paravit (eo quod caro et sanguis Christi sint caro et sanguis Mariae), aluit, custodivit, et ad aras por– tavit, sed etiam quatenus Christum in cruce pendentem Deo Patri coobtulit pro generis humani redemptione; verba enim a Romanis Pon– tificibus adhibita ita sonare videntur: «Filium suum ultra obtulisse di– vinae justitiae», «apud crucem hostiam obtulisse», «placandae Dei jus– titiae, quantum ad se pertinebat, Filium immolasse»; et in hoc quam– dam habet excellentiam prae omnibus aliis sacerdotibus, nam ipsa cooperata ·est ad sacrificium illud cruentum quod in ara crucis semel oblatum est; nullus alius sacerdos aliquid simile potuit umquam pe– ragere. 337. Nota bene.-Beatam Virginem Mariam sacrificium stricte dic– tum non obtulisse propugnant Lepicier (31), et Borzi (32), non alia de causa nisi quia de ratione sacrificii sit immutatio victimae oblatae; Ma– ria autem Filium suum non occidit; «non enim legitur quod propriis manibus Christum immolasset» (33), etsi talis esset sua erga Deum con– formitas ut, si necessarium foret, ipsa quoque Filium suum mactaret, At pace omnium dicendum est hanc rationem nihil valere, quia de essentia sacrificii non est immutatio victimae; secus enim neque Chris– tus sacrificium obtulisset quandoquidem neque seipsum occidit (34) «Ex hac igitur sola ratione nequit probari, concludit Bittremieux, Ma– riam non obtulisse stricte dictum sacrificium» .(35). Unum sufficiat testimonium Sti. Alberti Magni: «Actus latriae in opere exteriori principalis est in oblatione, et ex– cellentior in templorum constructione e.t aedificatione: hoc autem to– tum fuit in beatissima Virgine in summo, quae de carde et corpore tem– plum Spiritui Sancto construxit, in quo Filius Dei corporaliter habita- (28) (29) (30) (31) (32) (33) (34) (35) Encycl. M'iserentissimus Redemptor, AAS., 20 (1928), 178. Encycl. Mystici Corporis, AAS., 35 (1943), 247. Decretum St. Officii reprobavit imagines quae Virginem Mariam repraesen– tabant vestibus sacerdotalibus indutam. AAS., 8 (1916), 146. Cfr. GARCÍA GARcÉs, Cooperación de María a nuestra redención a modo de saerificio, in EstMar., 2 (1943), 195-247; E. SAURAS, ¿Fué sacerdotal la gracia de M'a• ría?, in EstMar., 7 (1948), 387-424. LEPICIER, OP. cit., pag. 546. BORZI, op. cit., pag. 58. Bonzr, op. cit., ibid. Cfr. nostrum tractat. De Smma. Eucharistia, ubl de sacrificio Missae. BITTREMIEUX, op. cit., pag. 88, in nota.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz