BCCCAP00000000000000000000548

4 DE VERBO INCARNATO, th. 1, n. 4-5 § I.-UTRUM JESUS CHRISTUS SIT VERUS DEUS THESIS 1 ª" Jesum Christum verum esse Deum Filiumque Dei naturalem ex ipso. Christi testimonio in Evangeliis Synopticis contento lucu– lentissime constat. 4. Explicatio terminorum.- Omnes termini hujus propositionis sunt clari et nulla indigent declaratione. Aliquid tamen dicere oportet circa Sacram Scripturam ex qua argu– m;enta desumimus ad probationem nostrae theseos. Non omnia quae in Sacra Scriptura continentur, indifferenter assu– mi possunt ad aliquid probandum, sed illa tantum quae vel a Deo vel ab ejus legato vel, etsi ab alio prolata, ab Hagiographo censeantur pro– bata; secus contradictoria probares: e. g. «Dixit insipiens in carde suo: Non est Deus» (4). Nos igitur, ad divinitatem Christi probandam, testimonia assumimus: a) ipsius Christi; b) aliorum, ab ipso Christo. expresse vel tacite appro– bata; c) Apostolorum, per quos novas habuimus revelationes; d) appro– bationis ipsius auctori.s inspirati. In Evangeliis Synopticis.- Omnia ista testimonia distincte et sepa- ratim considerari possunt: l.º) In Evangeliis Synopticis. 2.º) In Epistolis Apostolicis, praecipue Sti. Pauli. 3.º) In IV Evangelio Sti. Joannis. 5. Ratio istius distinctionis.-Ratio est mere fl.pologetica, nam om– nibus notum est quomodo adversarii nostri auctoritatem Et histori– citatem, necnon et authentiam IV Evangelii totis viribus impugnEnt; secundum ipsos enim Stus. Joannes non scripsisset nisi quasdam elu– cubrationes suae mentis a Philosophia Graeca mutuatas, vel a se in– ventas, quae proinde nullam relationem dicerent ad ¡acta historica; quaproptEr nullam auctoritatem historieam concedunt ipsi IV Evange– lio (5). Istis respondemus nos dicendo: Parum refert quod divinitas Jesu Christi ex IV Evangelio Sti. Joannis non possit, juxta vestra placita, probari, nam ea invenitur luculentissime adserta in Evangeliis Synop– ticis, 111t., Me. et Le. Hoc tamen responso adversarii nullo modo qmetantur, et respon– dent argumentum, ex Synopticis desumptum, nihil valere, eo quod Sy– noptica scripta sint post Epístolas Sti. Pauli, sub cujus influxu divini– tas Christi introducta fuerit in ecclesiam primitivam; Evangelia Synop- (4) (5) Ps. 13, l. «Jean met dans la bouche de Jesus des discours dont le ton, le style, le, allures les doctrines n'ont rien de commum avec les logia rapportés par les Synoptiques. Sous ces rapports la difference est telle, qu'il faut faire son choise d'tme maniere tranchée. Si Jesus parlait comme le veut Matthieu, u n'a pu parler comme le veut Jean. Entre les deux auctorités' aucun criti– que n'a hesité n'hesiterá». RENAN, Víe de Jesus, c. 28.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz