BCCCAP00000000000000000000548

272 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 6, n. 333-335 Ad cujus intelligentiam dicendum est quod sicut haec vox «redemp– tio» possit sumi sensu lato pro quacumque cooperatione ad opus nostrae salutis, et sensu stricto pro solutione pretii Deo Patri oblati pro libera– tione generis humani, ita pariter Reciemptor et Conredemptrix dupliciter intelligi possunt; auctores quidam nonnisi sensu lato Mariam dicunt fuisse Conredeinptricen, quatenus aliquo modo ad nostram salutem co– operata est, puta Incarnationi consensum praebendo, corpus Christi -hostiam passionis-alendo per congruam sustentationem... ; nos e con– tra hunc titulum sensu stricto et formalissimo Mariae Virgini audemus tribuere EO quod et Filium suum et seipsam in pretium nostrae captivi– tatis Deo Patri obtulerit. «... Quaeri potest utrum convenienter titulus coredemptricis ipsi Bea– tae Virgini tribui possit. Atque statim certe attirmative respondendum esse puto; jure enim coredemptrix vocatur Maria, quum active redemptio– ni cooperata sit, atque tale verbum nihil aliud significare videtur: con– cessa ergo doctrina, et nomen aptissimum ad hanc veritatem expri– mendam concedi debet. Verum quidem est quod titulus aliquo sensu novus ac nimis recens apparet, attamen non quia novus eo ipso falsus, quum e contra doctrinam in Ecclesia a primis saeculis habitam bene exprimat, ita ut potius quam fructus exaggeratae devotionis, signum vitalitatis Ecclesiae appareat» (20). lII.- BEATA VIRGO MARIA AD NOSTRAM SALUTEM COOPERATA EST PER MODUM SACRIFICII, QUATENUS SIMUL CUM CHRISTO VICTIMA ET SACERDOTE OBTULIT DEO PATRI FILIUM SUUM AD IRAM DIVINAM PLACANDAM. 334. Scimus rursus ex Tractatu de Verbo Incarnato, et est de fide certum, mortem ChrLsti non solum fuisse totius generis humani redemp– trioem, ac pro peccatis nostris summe satisfactoriam, sed etiam habuis– se veram rationem sacrificii ab ipso Christo sacerdote oblati. Similiter igitur Beata Virgo Maria non modo cooperata est ad nos– tram salutem per satisfaction-em injuriae Deo illatae, aut per pretii so– lut.ionem, sed etiam cooperata est ad sacrificium quod simul cum Chris– to et dependenter a Christo in cruce Deo Patri obtulit. 335. Duplex acceptio sacrificii.- At ne in praesenti suboriantur .confusiones ex defectu •explicationis terminorum, pra€mittenda est du– plex acceptio sacrificii, in sensu videlicet lato et in sensu stricto. Sacrificium enim sensu latiori acceptum dicimus quodcumque opus bonum sive intemum sive externum in honorem Dei factum, ut sancta societate inhaereamus Deo (21). Sacrificium, e contra, sensu slricto, etsi definitio adhuc non ab om– nibus eodem modo enuntietur (22), est oblatio alicujus rei sensibilis Deo facta a legitimo ministro ad testandum Deo supremum istius dominium -et nostram subjectionem et dep,end-entiam. Utrum autem de essentia sa- (20) (21) {22) HERMINIUs BoRzI, Maria hominum conredemptrix, pag. 100, appendix; cfr. EMETERIO DE JEsús, La cooperación de María a la Redención a manera de redención, in EstMar., 1 (1942), 249-269. STUs. AUGUSTINUS, De civ. Dei, lib. 10, c. 5, 6. Cfr. nostrum tractatum De SSma. Eucharistia, ubi de sacrificio Missae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz