BCCCAP00000000000000000000548

DE B. MARIAE VIRGINIS MEDIATIONE, th. 6, n. 332-333 271 demptionem concurrit, et substantiam ministrando, et illum pro nobis voluntarie offerendo, nostramque salutem singulariter desiderando, pe– tendo, procurando...» (14). Beneclictus XV: Notatu dignissimum est testimomum Benedicti XV ita se habens: «Ita cum Filio patiente et moriente passa est et poene commortua, sic materna in Filium jura pro hominum salute abdicavit placandaeque justitiae quantum ad se pertinebat, Filium immolavit, ut dici merito queat Ipsam cum Christo genus humannm redemisse» (15). Constat igitur ex dictis quod Beata Virgo Maria Deo Patri obtu– lerit, simul cum Christo sese offerente, prntium nostrae salutis. 333. Ulterior declaratio.- Restat igitur declarandum utrum obtule– rit Deo Patri pro pretio, non tantum suum Filium, sed etiam suos do– lores, quos Deus etiam pro pretio salutis acceptasset. «Ancipites hic manent plerique theologi, attamen affirmative vi– detur respondendum, quod tamen accurato in sensu declarari necesse est» (16). Probatur.- Porro, res clara omnino apparet si consideretur quod omnis satisfatio habeat quamdam rationem redemptionis. Jamvero Bea– ta Virgo Maria pro nobis satisfecit. Ergo et nos redemit. Major est clara et ab omnibus theologis admittitur; omnes ,enim ad– mittunt unum eumdemque actum esse sub uno aspectu satisfactorium> quatenus illatae injuriae compensativum, et sub alío redemptivum, quate– nus solvit debitum pretium. «Ipsa satisfactio, qua quis satisfacit sive pro se sive pro alío, .pre– tium quoddam dicitur, qua seipsum vel alium redimit a peccato et poe– na» (17). «Obtulit consequenter Maria non tantum proprium Filium in pre– tiuni, sed et proprios dolores» (18). <dpsaque (Virgo Maria) sine streprtu seipsam mactans, in altari in– teriori, et ligna et flammas et latices congerebat. Nimirmn in taberna– culo illo duo videres altaria, aliud in pectare Mariae, aliud in corpore Christi. Christus carnem, Maria immolabat animam» (19). Consequens igitur est quod Beata Virgo Maria sensu proprio et for– malissimo appellari possit conredemptrix eo quod: a) Christum - nostrae salutis pretium - obtulerit, et b) eo quod suos dolorEs tamquam pretíum etiam Deo Patri obtule– rit, qui et eos in pretium acceptavit. (14) (15) (16) (17) (18) (19) SUAREZ, In III, disp. 22, sect. 2, n. 4. BENEDICTUS XV, AAS.. t. 10, 1918; 22 martii et Pros XI testatus est, die 2 febr. 1923, Benedictum XV doctrinam de Maria Corredemptrice aptissimi,! verbis docuisse. BrTTRE!l,!IEUX, OP. cit., pag. 76. Snrs. THOMAS, III, q. 48, a. 4. BrTTEMIEUX, op. cit., pag. 77, commentans verba Sti. Alberti Magni. ERNALDUS BONAEVALLENSIS, De septem verbis Domini in cruce, tr 3; PL.• 189, 1694-1695.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz