BCCCAP00000000000000000000548

270 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 6, n. 331-332 ------- Quaeritur proinde utrum Beata Virgo Maria generis humani fuerit sub Chriso et cum Christo conre:lemptrix, quatenus ipsa pro pretio ali– quid Deo Patri attulerit, et si affirmative, adhuc quaeritur quid sit illud quod de facto attu1'erit (9). Nota bene.-Porro, sunt theologi qui non audent sub hoc aspectu aliquid Mariae attribuere nisi quamdam cooperationem vagam et inde– terminatam, ita ut Maria posset dici generis humani conredemptrix qua– tenus aliquid cooperata fuisset passioni et morti Christi, non vero qua– tenus pretium quoddam positivwn Deo Patri obtulisset pro generis hu– mani a servitute diaboli liberatione. Nos, e contra, in propositione supra enuntiata non tantum dicimus Beatam Virginem Mariam cooperatam fuisse ad nostram salutem per mo– dum ndemptionis sensu latissimo, sed etiam indicamus expresse pretium quod Deo Patri obtulerit, nempe suum Filium, et seipsam... 332. Probatur.-Argumentum primurn inde sumimus quod Beata Virgo Maria fuit operi Christi redemptivo associata, ita ut tamquam nova Eva novo Adamo per omnia esset intime conjuncta. Jamvero opus Chris– ti veram habuit rationem redemptionis. Ergo et opus Mariae id ipsum habere debuit. Argumenium secundum ex testimonio Theologorum maximae notae et auctoritatis desumitur, nam, juxta ipsos, sicut Christus est generis humani Redemptor eo quod suam vitam pro pretio Deo Patri obtulerit, ita Beata Virgo Maria suurn Filiurn, immo et suos dolores suamque vitarn etiam pro pretio ad nostram liberationem cum Christo coobtulit. Stus. Bonaventura: «Ipsa (María) pret iurn illud obtulit, solVit et pos– sedit» ( 10). Et alibi: «Audiamus aliquid de pietatc ejus. Haec est spes nostra, quae persolvit pretiurn istud ... Nullus autem est qui posset reddere ho– norem substracturn Deo nisi Christus ... Et Beata Virgo est venerativa et restaurativa honoris Deo substracti, et Mater consentiens quod Christus in pretiurn offerretur» ( 11). Immo ipse Stus. Doctor clarissimis verbis dicit Virginem Mariam nos emisse: «Illa rnulier, scilicet Eva, nos a paradiso expellit et veridit; ista (Maria) nos reducit et emit» ( 12). Stus. Albertus Magnus: «Ipsurn filiurn suum et Filium Dei... sponta– neo ejus consensu in ejus passione pro nobis ornnibus. (Maria) obtu– lit» ( 13). Suar€zius: (Beata Virgo Maria) «ad nostram redemptionern singu– lari modo cooperata est. Sicut enim Christus... speciali titulo Dorninus est..., ita Beata Virgo propter singularern rnodurn qua ad nostram re- (9) Cfr. de hac re OAR0L, Our Lady's part in the Redemption according to se– venteeth Century writers, in Francstud. ( 1943); CAR0L, Mary's Co-redemp. tion ac('orcling to nineteenth Gentury Italian writers, in Mar. (1950); CA– ROL, Mary's Co-redemption in the teaching of Pope Pius XII, in The Ame– rican Ecclessiastica! Review ( 1950). (10) De donis Spiritus Sancti, collat. 6, n. 5. ( 11) !bid., colla t. 6, n. 16-17; Op. omn., t. 5, pag. 486. ( 12) !bid., n. 14; OP. omn., t. 5, pag. 486. (13) Mariale, q. 51, l. cit.• pag. 97.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz