BCCCAP00000000000000000000548
DE B. MARIAE VIRGINIS MEDIATIONE, th. 6, n. 330-331 269 330. Probat,ur.- Satisfactionem Bt,atae Mariae Virginis, etsi con- gruani, fuisse tamen excellentissimam et perfectissimam, ex eo colligitur: Primo, quod actus ipsius erant sanctissimi. Secundo, ex eo quod procedebant a persona quae erat Mater Dei. Tertio, ex eo quod immunis fuit a quolibet peccato, non solum ac- tuali, sed etiam originali, et, Quarto_. ex magnitudine dolorum quos subiit. Ex Traditione.-Expressa testimonia scripturistica hac in re non in– veniuntur; apud Theologos, nonnisi Sti. Alberti Magni expressum testimo– nium citari solet, secundum quod: <<Pro illa culpa (Eva•e) beata Virgo satisfecit» (6). Attamen inveniuntur multa testimonia conceptum satisfactionis im– plicite saltem. continentia; saepissime enim dicitur quod Beata Virgo Ma– ria suas partes habuerit in passione et marte Christi, quod fuerit con– redemptrix, Christi adjutrix, de qua interpretari possint illa sacrae Scrip– turae verba: «Faciamus ei adjutorium simile. sibi» (7). Jamvero in his tes– timoniis aliqualem satisfactionem contineri nemo est qui non videat. «Quodsi etiam perpendantur declarationes pontificiae, ait el. Bitre– mieux, de compassione Beatae Virginis, i1Jsas rationern satisfactionis saztern impliciie continere obvie apparet, nisi eas a sensu naturali veli– mus detorquere. Maximopere Beata Virgo per compassionem consors cum Christo exstitit laboriosae pro humano genere expiationis (ita Leo XIII), commoriendo cum Filio obtulit hunc justitiae divinae (Leo XIII), com– passa est gaudens quod unigenitus pro salute generis humani offer– retur (Pius X), poene commortua placandae divinae justit.iae Filium im– molavit, ita ut merito dicatur cum Christo genus humanum redemisse (Benedictus XV,l. Haec omnia rationem includere satisfactionis facile perspicitun> (8). !I.- BEATA VIRGO MARIA AD NOSTRAM SALUTF.M COOPERATA EST PER MODUM REDEMP– TIONIS, NON SOLUM QUIA FILIUM SUUM, SED ETIAM QUIA SEIPSAM, SUOS SCILICET DOLORES, SUAM PASSIONEM, PRO PRETIO DEO PATRI OBTULIT. 331. Uti scitur, duo ad emptiom,ni requiruntur: quantitas scilicet pretii et deputatio ejus ad aliquid emendum; si unum vel alterum de– sit. non habetur vera emptio. Nunc autem, Christum per suum sanguinBm genus humanum rede– misse, alibi facili negotio probatur; nam primo, Christus solvit pre– tium, suum nempe sanguinem, suam vitam, pro liberatione a .servitute diaboli in quam horno inciderat per peccatum; et secundo. hoc pretium Deus deputaverat pro nostra liberatione. Christus igitur generis huma– ni redemptor est. (6) Mariale, q. 42. (7) Gn.• 2, 18. (8) BI'.l'TREMIEUX, OP. cit., pag. 58,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz