BCCCAP00000000000000000000548

268 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 6, n. 327-329 splendidissimam, ita ut objectiones atque obscuritates, quae in hac ma– teria adhuc apparent, semel pro semper removeantur. l.- BEATA VIRGO MARIA AD NOSTRAM SALUTEM COOPERATA EST IN PASSIONE CHRISTI PER MODUM SATISFACTIONIS, NON QUIDEM DE CONDIGNO, SED DE CONGRUO, NON PRINCIPALITER, SED TANTUM SECUNDARIO ET SUBORDINATE AD CHRISTI SATISFAC– TIONEM. 328. Firmiter enim tenendum est solius Christi satisfactionem fuis– se de condigno; ratio theologica omnino est clara et evidens: cum satis– factio de condigno sit injuriae illatae compensatio ad aequalitatBm, et injuria mata sit quoddammodo infinita propter personam contra quam committitur, evidens est quod nulla creatura possit de condigno Deo sa– tisfacern sive ad aequalitatem compensare, nam valor satisfactionis seu honoris mensuratur ex dignitate personae satisfacientis; requiritur proin– de aliqua persona divina ut possit Deo satisfactionem condignam redde– re pro peccato commisso, quae persona est Christus, verus Deus et verus hamo, ipseque solus. Paetere:1 valde notandum est, quando agitur de satisfactione per mortem Christi in cruce, quod Christus advenerat praecipue ad delen– dum peccatum originale; et quod istud peccatum quamdam habeat spe– cialem malitiam, quam non habet simp1'ex peccatum mortale persona– le; est enim peccatum naturae, non vero personae; quapropter si nulla creatura poterat de condigno satisfacere pro simplici peccato personali mortali, a fortiori dicendum est ipsam non poss,e satisfactionem con– dignam reddere pro peccato originali, pro quo Christus satisfecit, et so– lus satisfacere potuit. Defendimus igitur nos consatisfactionem Beatae Mariae Virginis fuis– se de congruo, ita ut ejus satisfactio non esset ad aequalitatem, et tata niteretur in satisfactione Christi; nunc autem, Beata Virgo Maria hoc modo satisfacere potuit et de facto satisfecit. 329. Nota bene.-Sunt aliqui Theologi catholici qui dubiis et an– xiEtatibus fatigantur, et repugnantiam credunt existere ínter hanc doc– trinam quam statuimus de Beata Virgine Maria et doctrinam in tractatu de Verbo Incarnato jam traditam circa satisfactionem Christi; at nulla repugnantia in eo est quod tribuatur Christo Redemptori condigna, Bea– tae vero Virgini Mariae congrua satisfactio; immo potius, in hoc, uti su– perius notatum fuit, maxime Elucet virtus Christi, in quantum potest et aliis communicari. Quapropter quod nulla creatura possit pro peccato mortali satisfacere, quod a fortiori non possit pro peccato originali, optime solvitur dicendo quod non possit de condigno; sed, uti patet, de hac satisfactione non est sermo quando Beatae Mariae Virgini satisfactio quaedam attribu]tur in opere redemptionis (5). (5) Sunt etiam Theologi qui valorem hujus satisfactionis dicant esse non tan– tum de congruo, sed etiam aliquo modo de condigno; quae sententia so– lidam probabilitatem habere videtur tum quia satisfartio est Matris Dei, cujus dignltas est fere infinita, tum quia malitia pecrati non est simplici– ter, sed secundurn quid tantum infinita. Cfr. SThS., op. cit., n. 186; ALDA– MA, Cooperación de Maria a modo de satisfacción por el Pecado, in EstMar., 2 {1943), 179-193; ALASTRUEY, Op. cit., 569-572.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz