BCCCAP00000000000000000000548
266 DE B:BlATISSIMA VIRGINE MARIA, th. 6, n. 326-327 Primo, quia, etsi Christus salutem generis humani procurare incepe– rit a primo instanti suae vitae, tamen eam nonnisi in cruce consum– mavit et opere complevit: <<Pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in terris, sive quae in caelis sunt» (23). «Delens quod advcrsus nos erat chirographum decreti, quod erat con– trarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci» (:i.'4). <<Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos» (25). Similiter igitur, etsi Beata Virgo Maria nostra jam esset mater spi– ritualis, oportebat quod Filium suum non tantum offerret in templo, sed et in cruce, ubi una cum Filio corporaliter mortuo, debebat et ipsa spiritualiter mori et in dolare filias parere. Secundo, quia cum opus redemptionis opus sit divinae aemulatio– nis, vi cujus eadem elementa quae inservierunt ad ruinam, ipsamet inservire debeant ad victoriam, novo Adamo nova quoque Eva associari aequum erat, cujus ope et cooperatione totus mundus rediret ad vi– tam. In illo igitur instanti in quo Vita divina, Christus vidé!licet, in ar– bore crucis pendebat, oportebat alia mulier, quae non modo esset prae– sens sicut Eva in paradiso, verum etiam particeps fieret obedientiae, doloris et expiationis. Tertio denique, quia Deus Pater Filium suum Unigenitum tradidit ad mortem ut nos filias ipsius adoptivos generaret ad vitam; oporte– bat igitur quod in hoc instanti adesset et nostra Mater, quae nos pec– caton0s adoptare debebat per gratiam .(26). § II.-NATURA HUJUS MEDIATIONIS BEATAE MARIAE VIRGINIS Sed jam intimius perscrutandum est quodnam sit genus illius me– tiiationis et cooperationis Beatae Mariae Virginis ad opus Redernptio– nis; posset ,enirn aliquis falsam notitiarn acquirere, et locurn proinde dare accusationibus Protestantiurn, secundum quos dignitati Christi Redernp– toris in doctrina catholica non nihil derogaretur. 327. Principium generale.- Porro principium generale. quod totarn hanc doctrinarn cornplectitur, est hoc: quod Beata Virgo Maria ea ipsa in opere redemptionis perfec.erit quae Christus perfecit, sub Christo ta– men, et in virtute Christi, secundario et non principaliter. Et revera, «unus enim mediator Dei et hominum hamo Christus Je– .sus» ( 1). Necesse proinde est dic•ere solum Jesurn Christurn esse nos– trum mediator-cm, ipsurn solum de condigno nos redemisse, ipsum solum causam fuisse efficientem principalem nostrae saluhs; immo potius, nulla creatura posset nos redimere propter infinitarn fer-e offensam pec– •cati -et ex alía parte undequaque limitatam, quam dare posset horno, sa- (23) Ad Col., 1, 20. (24) Acl Col., 2, 14. (25) Ad Hebr., 10, 14. (26) Cfr. de hac re RABANOS, La corredención de María en la Sagrada Escritura, in EstMar., 2 (1943), 9-59; CAROL, Utrum B. Virginis corredemvtio sit in S. Scriptura forrnaliter revelata, in Mar., 1 (1939), 283-326; CAROL, De corredemvtíone... disquísítio positiva (1950), 73-125. (1) I kl Tim., 2, 5.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz