BCCCAP00000000000000000000548

DE DIVINITATE CHRISTI, th. 1, n. 3 PARS PRIMA Cbristologia. 3. Divisio istius primae partis.- Hanc primam partero nostri trac– tatus in quatuor capita subdividendam censtmus, in quibus agendum nobis erit: a) De modo unionis Verbi Incarnati. b) De his quae unionem hypostaticam consequuntur. e) De persona assumente. d) De natura assumpta. CAPUT I DE MODO UNIONIS VERBI INCARNATI Antequam tamen ipsam quaestion€m de modo unionis aggrediamur. perutile erit, immo et hodiema die necessarium, personam Christi ac– curatissime in divina revelatione investigare ut ordine logico et onto– logico procedamus; quapropter agendum nobis est in tribus articulis: a) De existentia mysterii incarnationis. b) De essentia mysterii incarnationis. e) De explicatione philosophico-theologica mysterii incarnationis; his dictis, nonnullas quaestiones addemus necessarias ad hujus mysterii cognitionem. ART. I De existentia mysterii Incarnationis Mysterium Incarnationis in eo est quod Jesus Christus sit verus Deus et simul verus horno, consubstantialis scilicet Patri quoad divinita– tem. et consubstantialis nobis quoad humanitatem; llinc investigandum a nobis est utrum Jesus Christus sit verus Deus et verus horno.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz