BCCCAP00000000000000000000548
DE B. VIRGINIS MARIAE MEDIATIONE, th. 6, n. 325 263 tamus in pra€senti aliqua Patrum et RR. Pontificum t·estimonia quae hanc praedictam cooperationem Virginis Mariae attestantur. a) In genere.-Stus. Ephrem: «Per te reconciliati sumus Christo Domino nostro Filio tuo dulcissimo. Tu portus naufragant.~um tutissimus, mundi solatimn» ( 4). Stus. Epiphanius: «Angeli accusabant Evam, nunc vero Mariam glo– ria prosequuntur, quae lapsam Evam erexit, et Adamum e paradiso de– jectum in caelos misit. Ipsa est enim caeli et terrae mediatrix, quae unionem naturaliter peregit» ( 5). Stus. Bernardus: «Opus est mediatrix ad mediatorem Christum, nec alter nobis utilior quam Maria. Crudelis nimirum Eva, per quam ser– pens antiquus pestifermn ef'iam ipsi viro virus infudit; sed fidelis Maria quae salutis antidotum et viris et mulieribus propinavit. Illa enim mi– nistra seductionis, haec propitiationis; illa suggessit praevaricationem, haec ingessit redemptionem» ( 6). Et alibi idem Stus Doctor: «In te et per te et de te benigna manus omnipotentis quid.quid creaverat, recreavit» (7). Stus. Bonaventura: «Maria ... fidelissima mediatrix salutis fuit» (8). Haec tamen aliaque multa testimonia, etsi clarissima, nonnisi in ge– nere demonstrant Beatam Virginem Mariam officio mediatricis perfunc– tam fuisse; specialiter igitur demonstrandum est de marte et passio– ne Christi. b) In specie.- Stus. Thomas: Beata Virgo Maria «habuit meritum martyris mortem crucis cum Filio paíiendo: «Et tuam ipsius animam pertransibit gladius» (9). Stus. Bonaventura: «Sic etiam piissima anima Beatae Virginis dilec– tissimo Filio patienti, quantum sustinere poterat, compatiebatur... Et tantum etiam compassa est ut, si fieri posset, omnia tormenta quae Fi– lius pertulit, ipsa multo libentius sustineret» ( 10). Et alibi: «Illa mulier, scilicet Eva, nos a paradiso expellit et vendit; istc. nos reducit et emit» ( 11). Clarissima sunt Sti. Alberti Magni testimonia quae propter tanti Doc– toris auctoritatem debent in praesenti allegari: «Beata Virgo non est assumpta in ministerium a Domino, sed in con– consortium et in adjutorium, juxta illud: <<Faciamus ei adjutorium simile sibi» (12). «Et sic sola fuit cui datum est hoc privilegium, scilicet communica– tionis passionis, cuí Filius ut dare posset praemium, voluit communicare passionis meritum et ut ipsam participem faceret beneficii redemptionis, (4) Op. omn., t. 3, 575. (5) Hom. 5, Laudes S. M. Deiparae, PG., 43, 501. (6) Sermo 12 de Praerogat., n. 2; PL., 183, 429-430. (7) Sermo 11 de Annunt. B. M. V.; PL., 144, 558. (8) Cfr. L. nr FoNzo, Doctrina Sti. Bonaventurae de universali rnediatione B. Virginis Mariae, Romae (1938). (9) Serrno ínter festivos 58, in Assumpt. B. Mariae Virginis. (10) Op. ornn., t. 1, pag. 861; in I Sent., dist. 48, a. 2, q. 2, dub. 4. (11) Op. omn., t. 5, pag. 486. {12) Mariale, q. 43, parag. 2, pag. 85.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz