BCCCAP00000000000000000000548
DE B. MARIAE VIRGINIS MEDIATIONE, th. 6, n. 321-322 261 321. Explicatio terminorum.-Mediatio seu cooperatio Btae. Mariae Virginis ad opus Redemptinis alia est objectiva, alia vero subjectiVa; objectiva, illa dicitur quae ordinem dicit ad acquisitionem gratiarum; subjectiva vero, illa quae ordinem dicit ad earumdem gratiarum distribu– tionem. In thesi agitur de cooperatione Btae. Mariae Virginis in ordine ad acquisitionem gratiarum (cooperatio objectiva). Cooperationis objectivae divisiO.-Haec cooperatio objectiva potest es.se proxima vel remota: proxima si Bta. Virgo Maria immediate cooperata est ad opus Redemptionis Christi, quatenus satisfactorium ,et meritorium et sacrificale in cruce peragendum; remota, si Bta. Virgo Maria tantum mediate cooperata est, quatenus scilicet Incarnationi consensit et corpus aptavit Victimae in suo utero, illudque peperit, aluit, etc. Utraque cooperatio pot-est es.se physica vel moralis, prout Bta. Virgo ad opus Redemptionis cooperata esset actibus physicis vel moralibus. Uti patet, hanc cooperationem admittimus proximam, physi_cam et moralem, subordinatam tamen et analogicarn et omnino dependentem a m€ritis Christi, uti pastea dicetur. 322. Adversarii. 1. 0 ) Sunt certe hac in re adversarii recalcitran– tes, qui nullam admittunt, nec admitti posse dicunt, cooperationem Bea– tae Mariae Virginis ad opus Redemptionis, et sunt Protestantes; totum opus Matris Dei, juxta ipsos, in eo reponi debet quod Maria sit Mater Christi Redemptoris; sed mater, qua talis, nullam habet participationem in operibus bonis vel malis filii, si excip!as influxum haereditarium, edu– cationis... , aliaque hujusmodi, quae a Matre Dei debent, uti patet, om– nino removeri. Beata igitur Virgo Maria non est juxta ipsos, nisi con– ditio sine qua in hoc ordine Providentiae genus humanum non posset salvari; en ejus maximum privilegium; sed, uti scitur, conditio nihil influit in positionem effectus. Si igitur Beata Virgo Maria nihil influit in opere Redemptionis, quod proinde a suo Filio perficitur solo, evidens est quod nihil etiam influat in ipsius fructus distributione. Hanc suam sententiam Protestantes non solum affirmant, verum etiam argumentis confirmant; et revera Stus. Paulus alium Mediato– rem Deum inter et homines non admittit nisi Jesum Christum, per quem salvati sumus; et Stus. Petrus expressis verbis affirmat nullum aliud nomen sub caelo datum fuisse hominibus in quo oporteat nos salvos fieri (6). Sed et ipse Jesus nimis dure videtur suam matrem re– darguisse eo quod ista sese immiscere voluisset in opere quod ipse solus habebat a Patre (7). Haec igitur probant, juxta Protestantes, Beatam Virginem Mariam nihil influxisse nullamque partem habuisse in opere Redemptionis. 2. 0 ) Sunt aliqui, etiam inter Catholicos Theologos, qui non tantum dubitare, verum etiam negare videntur mediationem objectivam proxi– mam Btae. Virginis Mariae in opere redemptionis; secundum ipsos · Bta. Virgo Maria nullam partem habuerit in redemptione generis humani, praeter illam physicam et remotam corpus aptandi Vic– timae divinae in ordine ad reparationem hominis Iapsi, et unionem moralem cum actibus quibus Christus suam redemptionem explebat; (6) Act. Apost., 4, 12. (7) Le., 2, 49.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz