BCCCAP00000000000000000000548

260 DE BEATISSIMA VIRGINE MARIA, th, 6, n. 320 Nunc autem Beatam Virginem Mariam has duas conditiones verifi– casse, facile ex eo probatur quod Deum inter et homines locum occupet medium; nam Deo natura est inferior, hominibus autem gratia et digni- tate longe sit superior. · Sed et suas etiam habuit partes in conjunctione Dei et hominum, sicut in thesi superiori de maternitate spirituali erga omnes homines exploratum jam fuit; ibi enim diximus quae gessit tum Incarnationem merendo, tum praecipue liberum consensum Deo, Angelo mediante, praes– tando; et haec omnia tam vera existimamus ut Virgo Maria deberet me– diatrix nostrae redemptionis appellari etsi nihil amplius concurrerit ad gratiarum acquisitionem, dispensationem et elargitionem (4), Nondum tamen in hoc ordine acquisitionis finem imposuimus, nam cor•sideratione adhuc dignum est aliquod caput istius doctriae quod non parum juvat ad completam hujus rei cognitionem: cooperatio videlicet Virginis Mariae ad Christi passionem et mortem in cruce; si enim, uti supra notatum fuit, novo Adamo Christo nova quoque Eva ex divina dispositione associata ,est, opo:ctebat ut in illo instanti omnium solemnis– simo in quo Christus in cruce expirans suum opus consummabat, adesset etiam Maria una cum Christo genus humanum redimens atque a servi– tute peccati liberans; Maria, quae numquam fuit a Christo separata, debebat tune intimius cum ipso conjungL Et revera, id quod maxime rationi theologicae conveniens videtur, a Deo etiam decretum fuit, nam, uti ait doctissimus quidam Theologus: «Voluit eam (Mariam) Christus cooperatricem nostrae redemptionis ads– tare, quam nobis constituerat dare matrem; debebat enim ipsa sub cruce nos parere filias» (5). Et merito quidem, nam cum Deus decreverit salutem humani gene– ris complendam non fore nisi per passionem -et mortem Christi in ligno crucis, debuit Beata Virgo Maria cum suo Filio esse conjuncta, ita ut simul cum ipso nos r-edimeret a peccatis et pareret ad vitam; incom– prehensibile videretur in opere divino redemptionis quod Beata Virgo Ma– ria, quae suas jam habuerat partes in nostrae salutis procuratione, nihil omnino efficeret in passione et morte crucis per quam redempti sumus et justificati et abluti a peccatis nostris. Status quaestionis.-Intendimus igitur in praesenti investigare quid et qua gradu et quanam mensura Beata Virgo -egerit in passione et morte crucis in ordine praecipue ad liberationem et redemptionem generis hu– mani, seu quod ídem est, in ordine ad gratiarum acquisitionem; ,et quia jam in superioribus demonstratum est Btam. Virginem Mariam coopera– tam fuisse remate, physice et moraliter, quatenus Verbo consensum prae– buit ut in suo utero incarnaretur, jam quaeritur utrum etiam proxime, physice vel moraliter, cooperari dicenda sit in ordine ad acquisitionem gratiarum in cruce. (4) Cfr. J. M. BOVER, Maria Mediatrix, in EphTheoLov., 6 (1929), 439-462; BIT– TREMIEUX, De notione B. M. Virginis Mediatricis gratiarum, 2 (1925); Rr– vrERE, Sur la notion de Marie Mediatrice, pag. 223-229. (5) Apud LEPICIER, op. cit., pag, 360.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz